Sunday, May 2, 2010

Asinus et Porcus (Abstemius)

SOURCE: You can find both the first and second "hecatomythia" of Abstemius in Nevelet's monumental Aesop published in 1610, available at GoogleBooks. You can find out more about Abstemius at the Aesopus wiki. This is fable 121 in Abstemius. Perry only includes a few sporadic fables from Abstemius in his index, and there is no Perry number for this fable.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Asinus porcō, quī sub eōdem erat dominō, plūrimum invidēbat, quod omnis labōris expers, variīs nūtrīrētur cibīs, indiēsque pinguior fīeret, ipse autem plūrimum labōris sustinēns, dūris paleīs alerētur. Unde macilentus effectus vix ingredī posset. Sed ubī vīdit contubernālem suum ad lāniēnam trahī, ut occīsus hominum esset cibus, aliquantulum recreātus: At at, inquit, hinc illa in nūtriendō porcō hominum dīligentia ? Ō quam melius est asinum esse, quam porcum. Fābula indicat, iīs, quōs fēlīcēs putāmus, minimē invidendum, cum illa adumbrāta fēlīcitas saepe multa sit causa miseriae.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinus porco, qui sub eódem erat dómino, plúrimum invidébat, quod omnis labóris expers, váriis nutrirétur cibis, indiésque pínguior fíeret, ipse autem plúrimum labóris sústinens, duris páleis alerétur. Unde maciléntus efféctus vix íngredi posset. Sed ubi vidit contubernálem suum ad laniénam trahi, ut occísus hóminum esset cibus, aliquántulum recreátus: At at, inquit, hinc illa in nutriéndo porco hóminum diligéntia ? O quam mélius est ásinum esse, quam porcum. Fábula índicat, iis, quos felíces putámus, mínime invidéndum, cum illa adumbráta felícitas saepe multa sit causa misériae.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinus
porco, qui sub eodem erat domino,
plurimum invidebat,
quod omnis laboris expers,
variis nutriretur cibis,
indiesque pinguior fieret,
ipse autem
plurimum laboris sustinens,
duris paleis aleretur.
Unde macilentus effectus
vix ingredi posset.
Sed ubi vidit contubernalem suum
ad lanienam trahi,
ut occisus hominum esset cibus,
aliquantulum recreatus:
At at, inquit,
hinc
illa in nutriendo porco
hominum diligentia?
O quam melius est
asinum esse,
quam porcum.
Fabula indicat,
iis, quos felices putamus,
minime invidendum,
cum illa adumbrata felicitas
saepe multa sit causa miseriae.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some farm animals - including a donkey and a pig!




No comments:

Post a Comment