Saturday, May 22, 2010

Lupus, Lex eius et Asinus (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 111 in De Furia; for other versions, see Perry 348.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lupus quīdam, quī Lupīs cēterīs imperābat, lēgem ōlim tulit, ut praedam, quam ūnusquisque caperet, in medium conferret, et cēterīs impertīrētur. Asinus, hīs audītīs, iubam quatiēns, atque subrīdēns, ēgregie quidem, ait, Ō Lupōrum imperātor, pronuntiāstī; sed praedam, quam tū heri cēpistī, quīnam tuō in cubīlī, ut eā sōlus vescī possēs, clanculum reposuistī? Agedum, adfer huc illam, ut cēterīs dīvidātur. Ad haec Lupus stupōre perculsus, lēgem prōtinus abrogāvit.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lupus quidam, qui Lupis céteris imperábat, legem olim tulit, ut praedam, quam unusquísque cáperet, in médium conférret, et céteris impertirétur. Ásinus, his audítis, iubam quátiens, atque subrídens, egrégie quidem, ait, O Lupórum imperátor, pronuntiásti; sed praedam, quam tu heri cepísti, quinam tuo in cubíli, ut ea solus vesci posses, clánculum reposuísti? Ágedum, adfer huc illam, ut céteris dividátur. Ad haec Lupus stupóre percúlsus, legem prótinus abrogávit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Lupus quidam,
qui
Lupis ceteris imperabat,
legem olim tulit,
ut praedam,
quam
unusquisque caperet,
in medium conferret,
et ceteris impertiretur.
Asinus,
his auditis,
iubam quatiens,
atque subridens,
egregie quidem, ait,
Ō Luporum imperator,
pronuntiasti;
sed praedam,
quam tu heri cepisti,
quinam
tuo in cubili,
ut ea solus vesci posses,
clanculum reposuisti?
Agedum,
adfer huc illam,
ut ceteris dividatur.
Ad haec
Lupus
stupore perculsus,
legem protinus abrogavit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a wolf lurking by his cave:




No comments:

Post a Comment