Saturday, May 22, 2010

Latro et Morus (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 100 in De Furia; for other versions, see Perry 152.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lātro cum in viā quemdam interfēcisset, et ab iīs quī forte aderant impeterētur, prōtinus eō relictō fugam corripuit. Nonnullī autem, quī ex adversā parte veniēbant, cum eī obviam incidissent, ipsumque rogāssent, cuiusnam reī causā pollūtās sanguine manūs habēret, ille sē ē mōrō dēlapsum rēspondit. Vix ea fātus erat, cum cēterī quī pōne īnsequēbantur, supervēnēre, eumque comprehēnsum iuxtā mōrum quamdam humī strāvēre. Tunc Mōrus, Egō quidem, inquit, quod ad tuī necem īnserviam, haud aegrē ferō; ita enim poenās illīus quem interfēcistī, iuxtā mē sūmunt.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Latro cum in via quemdam interfecísset, et ab iis qui forte áderant impeterétur, prótinus eo relícto fugam corrípuit. Nonnúlli autem, qui ex advérsa parte veniébant, cum ei óbviam incidíssent, ipsúmque rogássent, cuiúsnam rei causa pollútas sánguine manus habéret, ille se e moro delápsum respóndit. Vix ea fatus erat, cum céteri qui pone insequebántur, supervenére, eúmque comprehénsum iuxta morum quamdam humi stravére. Tunc Morus, Ego quidem, inquit, quod ad tui necem insérviam, haud aegre fero; ita enim poenas illíus quem interfecísti, iuxta me sumunt.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Latro
cum in via
quemdam interfecisset,
et ab iis
qui forte aderant
impeteretur,
protinus
eo relicto
fugam corripuit.
Nonnulli autem,
qui
ex adversa parte veniebant,
cum ei obviam incidissent,
ipsumque rogassent,
cuiusnam rei causa
pollutas sanguine manus
haberet,
ille
se e moro delapsum
respondit.
Vix ea fatus erat,
cum ceteri
qui pone insequebantur,
supervenere,
eumque comprehensum
iuxta morum quamdam
humi stravere.
Tunc Morus,
Ego quidem, inquit,
quod ad tui necem inserviam,
haud aegre fero;
ita enim poenas illius
quem interfecisti,
iuxta me sumunt.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some mulberry fruit:




No comments:

Post a Comment