Thursday, May 20, 2010

Leo in Stabulo (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 93 in De Furia; for other versions, see Perry 144.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Leo in Agricolae stabulum ingressus erat: quem cum Agricola comprehendere vellet, stabulī portam continuō clausit. Bēlua ita inclūsa, cum ēgredī ullō modō nequīret, prīmum quidem pecudēs discerpsit, ac deinde ad bovēs quoque sternendōs sē convertit. Tunc sibi Agricola metuēns, iānuam subitō reserāvit. Ita Leōne dīgressō, cum mulier gementem virum vīdisset, Tibi quidem digna, ait, ēvenēre: quōnam enim cōnsiliō eum hīc claudere voluistī, quem procul etiam formīdāre oportēbat?


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo in Agrícolae stábulum ingréssus erat: quem cum Agrícola comprehéndere vellet, stábuli portam contínuo clausit. Bélua ita inclúsa, cum égredi ullo modo nequíret, primum quidem pécudes discérpsit, ac deínde ad boves quoque sternéndos se convértit. Tunc sibi Agrícola métuens, iánuam súbito reserávit. Ita Leóne digrésso, cum múlier geméntem virum vidísset, Tibi quidem digna, ait, evenére: quonam enim consílio eum hic claúdere voluísti, quem procul étiam formidáre oportébat?


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo
in Agricolae stabulum
ingressus erat:
quem cum
Agricola
comprehendere vellet,
stabuli portam
continuo clausit.
Belua ita inclusa,
cum egredi
ullo modo nequiret,
primum quidem
pecudes discerpsit,
ac deinde
ad boves quoque sternendos
se convertit.
Tunc
sibi Agricola metuens,
ianuam subito reseravit.
Ita
Leone digresso,
cum mulier
gementem virum vidisset,
Tibi quidem digna, ait, evenere:
quonam enim consilio
eum hic claudere voluisti,
quem
procul etiam
formidare oportebat?



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing an ancient Greek lion:




No comments:

Post a Comment