Thursday, May 27, 2010

Leo et Delphinus (DeFuria)


Leo iuxtā lītus quoddam oberrāns, cum Delphīnum summīs ēlātum undīs vīdīsset, eum ad societātem sēcum ineundam hortātus est, sē maximē amīcōs strēnuōsque auxiliātōrēs invicem fore aiēns, quod ille quidem aquātilibus, ipse terrestribus animantibus imperāret. Delphīnus libenter annuit, et societātem iungit. Cum vērō haud multō post tempore pugnam contrā silvestrem taurum Leo esset initūrus, Delphīnum in auxilium vocāvit. Sed ille, quamvīs maximē vellet et nīterētur, cum ē marī exsilīre nōn posset, Leo ut prōditōrem ācriter obiurgāvit. At Delphīnus rēspondēns, Nec mē, ait, incūsēs, sed nātūram, quae mē marīnum cum creārit, in terram ēgredī nōn sinit.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 297 in De Furia; for other versions, see Perry 145.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo iuxta litus quoddam obérrans, cum Delphínum summis elátum undis vidísset, eum ad societátem secum ineúndam hortátus est, se máxime amícos strenuósque auxiliatóres invícem fore aiens, quod ille quidem aquatílibus, ipse terréstribus animántibus imperáret. Delphínus libénter ánnuit, et societátem iungit. Cum vero haud multo post témpore pugnam contra silvéstrem taurum Leo esset initúrus, Delphínum in auxílium vocávit. Sed ille, quamvis máxime vellet et niterétur, cum e mari exsilíre non posset, Leo ut proditórem ácriter obiurgávit. At Delphínus respóndens, Nec me, ait, incúses, sed natúram, quae me marínum cum creárit, in terram égredi non sinit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo
iuxta litus quoddam
oberrans,
cum Delphinum
summis elatum undis vidisset,
eum
ad societatem secum ineundam
hortatus est,
se
maxime amicos
strenuosque auxiliatores
invicem fore
aiens,
quod ille
quidem aquatilibus,
ipse terrestribus animantibus
imperaret.
Delphinus
libenter annuit,
et societatem iungit.
Cum vero
haud multo post tempore
pugnam
contra silvestrem taurum
Leo esset initurus,
Delphinum
in auxilium vocavit.
Sed ille,
quamvis maxime vellet
et niteretur,
cum e mari exsilire non posset,
Leo
ut proditorem
acriter obiurgavit.
At Delphinus respondens,
Nec me, ait, incuses,
sed naturam,
quae
me marinum cum crearit,
in terram egredi non sinit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a dolphin:




No comments:

Post a Comment