Sunday, May 30, 2010

Agricola et Aquila (DeFuria)


Agricola vēnātū Aquilam nactus, eius pulchritūdinem admīrātus, līberam dīmīsit. Illa vērō sē beneficiī nōn immemorem ostendit; sed cum eum sub mūrō iam iam cāsūrō sedentem vīdisset, advolāns, fascem lignōrum, quem capite impositum gestābat Agricola, unguibus arreptum sustulit. Ille excitātus persequitur Aquilam, quae statim fascem ex unguibus dēiēcit. Quem cum ille iterum sibi imposuisset, eō reversus, parietem, sub quō anteā quiescēbat, humī lapsum invēnit, eamque sibi ab Aquilā grātiam relātam fuisse est admīrātus.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 418 in De Furia; for other versions, see Perry 296.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Agrícola venátu Áquilam nactus, eius pulchritúdinem admirátus, líberam dimísit. Illa vero se benefícii non immémorem osténdit; sed cum eum sub muro iam iam casúro sedéntem vidísset, ádvolans, fascem lignórum, quem cápite impósitum gestábat Agrícola, únguibus arréptum sústulit. Ille excitátus perséquitur Áquilam, quae statim fascem ex únguibus deiécit. Quem cum ille íterum sibi imposuísset, eo revérsus, paríetem, sub quo ántea quiescébat, humi lapsum invénit, eámque sibi ab Áquila grátiam relátam fuísse est admirátus.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Agricola
venatu Aquilam nactus,
eius pulchritudinem admiratus,
liberam dimisit.
Illa vero
se
beneficii non immemorem
ostendit;
sed cum eum
sub muro iam iam casuro sedentem
vidisset,
advolans,
fascem lignorum,
quem
capite impositum
gestabat Agricola,
unguibus arreptum sustulit.
Ille excitatus
persequitur Aquilam,
quae
statim fascem
ex unguibus deiecit.
Quem
cum ille
iterum sibi imposuisset,
eo reversus,
parietem,
sub quo antea quiescebat,
humi lapsum invenit,
eamque sibi
ab Aquila gratiam
relatam fuisse
est admiratus.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing an eagle:




No comments:

Post a Comment