Monday, May 31, 2010
Aves et Noctua (DeFuria)
Avēs ad Noctuam convēnērunt, eamque rogārunt, ut ex aedium forāminibus ēmīgrāret, adque arborēs, sicut et ipsae, hārumque rāmōs nīdum conglūtināret, unde clārius canere licēret; quīn etiam quercuī tum prīmum nascentī, cum adolēvisset, commodē īnsidēre posse, atque viridī fruī comā. At Noctua Avēs admonuit, nē facerent, nēve laeterentur super illīus plantae germinātiōne, quae viscum prōcreāre solēret, unde pernicies avibus orīrētur. Illae vērō Noctuae cōnsilium nōn approbārunt, sed contrā quercū crescente gāvīsae sunt, et super illam adultam factam sedēre atque cecinēre. Natō autem viscō, cum iam facile ab hominibus caperentur, sērō poenitentiam ēgēre, Noctuamque dē cōnsiliō sunt admīrātae: atque etiamnum ita sunt affectae, quasi callida ea sit et sapiēns, et proptereā ad illam accēdunt, existimantēs sē commodī aliquid ex eius familiaritāte reportātūrās. At accēdunt frustra acceptō malō.
SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 385 in De Furia; for other versions, see Perry 437.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Aves ad Nóctuam convenérunt, eámque rogárunt, ut ex aédium foramínibus emigráret, adque árbores, sicut et ipsae, harúmque ramos nidum conglutináret, unde clárius cánere licéret; quin étiam quércui tum primum nascénti, cum adolevísset, cómmode insidére posse, atque víridi frui coma. At Nóctua Aves admónuit, ne fácerent, neve laeteréntur super illíus plantae germinatióne, quae viscum procreáre soléret, unde pernícies ávibus orirétur. Illae vero Nóctuae consílium non approbárunt, sed contra quercu crescénte gavísae sunt, et super illam adúltam factam sedére atque cecinére. Nato autem visco, cum iam fácile ab homínibus caperéntur, sero poeniténtiam egére, Noctuámque de consílio sunt admirátae: atque etiámnum ita sunt afféctae, quasi cállida ea sit et sápiens, et proptérea ad illam accédunt, existimántes se cómmodi áliquid ex eius familiaritáte reportatúras. At accédunt frustra accépto malo.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:
Aves
ad Noctuam convenerunt,
eamque rogarunt,
ut ex aedium foraminibus
emigraret,
adque arbores,
sicut et ipsae,
harumque ramos nidum
conglutinaret,
unde clarius canere liceret;
quin etiam
quercui tum primum nascenti,
cum adolevisset,
commode insidere posse,
atque viridi frui coma.
At Noctua
Aves admonuit,
ne facerent,
neve laeterentur
super illius plantae germinatione,
quae viscum procreare soleret,
unde pernicies avibus oriretur.
Illae vero
Noctuae consilium
non approbarunt,
sed contra
quercu crescente gavisae sunt,
et super illam adultam factam
sedere atque cecinere.
Nato autem visco,
cum iam facile
ab hominibus caperentur,
sero poenitentiam egere,
Noctuamque
de consilio sunt admiratae:
atque etiamnum
ita sunt affectae,
quasi callida ea sit et sapiens,
et propterea ad illam accedunt,
existimantes
se commodi aliquid
ex eius familiaritate
reportaturas.
At accedunt frustra
accepto malo.
IMAGE. Here is an illustration for the story (image source):