Tuesday, May 25, 2010

Medicus imperitus (DeFuria)


Medicus imperītus aegrōtum vīsitāns, cēteris nihil periculī esse affirmantibus, sed tantum diūturniōrem fore morbum, eum solus, sua ordināret omnia, monēbat, crastinam enim nōn supervictūrum; quae cum dīxisset, abiit. Paulō post ē morbō surrexit aeger, sed plānē pallidus, et vix vīvēns. Medicus obviam factus, Salvē, inquit: quōmodo sē mortuī habent? Quiescunt, rēspondit ille, Lēthēs aquam ēpōtī: sed nūper Mors et Plūto grave quid medicīs minitātī sunt, eō quod aegrōtōs morī nōn sinant; iamque singulīs cōnscriptīs in eō erant, ut tē quoque cōnscrīberent, sed egō iīs advolūtus, exōrānsque, vērum tē medicum nōn esse iūrāvī, sed falsō habitum fuisse.


SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 277 in De Furia; for other versions, see Perry 317.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Médicus imperítus aegrótum vísitans, céteris nihil perículi esse affirmántibus, sed tantum diuturniórem fore morbum, eum solus, sua ordináret ómnia, monébat, crástinam enim non supervictúrum; quae cum dixísset, ábiit. Paulo post e morbo surréxit aeger, sed plane pállidus, et vix vivens. Médicus óbviam factus, Salve, inquit: quómodo se mórtui habent? Quiéscunt, respóndit ille, Lethes aquam epóti: sed nuper Mors et Pluto grave quid médicis minitáti sunt, eo quod aegrótos mori non sinant; iamque síngulis conscríptis in eo erant, ut te quoque conscríberent, sed ego iis advolútus, exoránsque, verum te médicum non esse iurávi, sed falso hábitum fuísse.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Medicus imperitus
aegrotum visitans,
ceteris
nihil periculi esse
affirmantibus,
sed
tantum diuturniorem
fore morbum,
eum solus,
sua ordinaret omnia,
monebat,
crastinam enim
non supervicturum;
quae cum dixisset,
abiit.
Paulo post
e morbo surrexit aeger,
sed plane pallidus,
et vix vivens.
Medicus obviam factus,
Salve, inquit:
quomodo se mortui habent?
Quiescunt, respondit ille,
Lethes aquam epoti:
sed nuper
Mors et Pluto
grave quid
medicis minitati sunt,
eo quod
aegrotos mori non sinant;
iamque
singulis conscriptis
in eo erant,
ut te quoque conscriberent,
sed ego
iis advolutus,
exoransque,
verum te medicum non esse
iuravi,
sed falso habitum fuisse.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing Lord Hades himself: