Wednesday, May 26, 2010

Homo et Leo Aureus (DeFuria)


Timidus ūnā et avārus, Leōne aureō repertō, sēipsum sīc alloquēbātur: Quis modo sim nesciō, et quid agam ignōrō, ita sum mente animōque dēiectus. Hinc mē aurī cōpia, hinc timor rapit. Quae fors igitur, quisve Deōrum aureum Leōnem effinxit? At nunc meus animus in praesentiā sibi ipsī adversātur. Amat enim aurum, sed metuit, nē aurō īnsidiae subsint. Ō fortūna, quae tē mihi praebēs, neque fruī permittis! Ō iniucundus thesaurus! Ō inūtilis grātia Deōrum! quōmodo nunc ūtar? Quid cōnsiliī capiam? Profectō domum abībō, domesticōs accersam, quōrum numerō et auxiliō frētus hanc aurī massam hinc asportābō, ac simul procul spectātor erō.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 295 in De Furia; for other versions, see Perry 71.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Tímidus una et avárus, Leóne aúreo repérto, seípsum sic alloquebátur: Quis modo sim néscio, et quid agam ignóro, ita sum mente animóque deiéctus. Hinc me auri cópia, hinc timor rapit. Quae fors ígitur, quisve Deórum aúreum Leónem effínxit? At nunc meus ánimus in praeséntia sibi ipsi adversátur. Amat enim aurum, sed métuit, ne auro insídiae subsint. O fortúna, quae te mihi praebes, neque frui permíttis! o iniucúndus thesaúrus! o inútilis grátia Deórum! quómodo nunc utar? Quid consílii cápiam? Profécto domum abíbo, domésticos accérsam, quorum número et auxílio fretus hanc auri massam hinc asportábo, ac simul procul spectátor ero.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Timidus una et avarus,
Leone aureo reperto,
seipsum sic alloquebatur:
Quis modo sim
nescio,
et quid agam
ignoro,
ita sum
mente animoque deiectus.
Hinc me
auri copia,
hinc
timor rapit.
Quae fors igitur,
quisve Deorum
aureum Leonem effinxit?
At nunc meus animus
in praesentia
sibi ipsi adversatur.
Amat enim aurum,
sed metuit,
ne auro insidiae subsint.
O fortuna,
quae te mihi praebes,
neque frui permittis!
O iniucundus thesaurus!
O inutilis gratia Deorum!
Quomodo nunc utar?
Quid consilii capiam?
Profecto domum abibo,
domesticos accersam,
quorum
numero et auxilio fretus
hanc auri massam
hinc asportabo,
ac simul
procul spectator ero.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a golden lion:




No comments:

Post a Comment