Thursday, May 20, 2010

Formica et Scarabaeus (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 84 in De Furia; for other versions, see Perry 112.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Formīca aestīvō tempore arva circumiēns, frūmentum ac hordeum colligēbat, sibique, ut vescī posset hieme, recondēbat. Hanc vidēns Scarabaeus, ingentem quidem eius labōrem atque sollicitūdinem est admīrātus, quod nīmīrum eō tempore, quō animālia cētera, labōre remissō, ōtia trahunt, ipsa contrā ita labōrī īnsūdāret. Ad haec Formīca tunc nihil rēspondit. Posteā vērō cum hiems advēnisset, atque fimus, nimiō imbre perfūsus, omnīno madefactus esset, Scarabaeus famē correptus ad eam sē contulit, ac, ut aliquid cibī daret, ēnixē rogāvit. Cui illa, sī tum, Sarabaee, escam tibi comparāssēs, cum mē labōrantem increpābās, nunc profectō nōn indigērēs.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Formíca aestívo témpore arva circúmiens, fruméntum ac hórdeum colligébat, síbique, ut vesci posset híeme, recondébat. Hanc videns Scarabaéus, ingéntem quidem eius labórem atque sollicitúdinem est admirátus, quod nimírum eo témpore, quo animália cétera, labóre remísso, ótia trahunt, ipsa contra ita labóri insudáret. Ad haec Formíca tunc nihil respóndit. Póstea vero cum hiems advenísset, atque fimus, nímio imbre perfúsus, omníno madefáctus esset, Scarabaéus fame corréptus ad eam se cóntulit, ac, ut áliquid cibi daret, eníxe rogávit. Cui illa, si tum, Sarabaée, escam tibi comparásses, cum me laborántem increpábas, nunc profécto non indigéres.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Formica
aestivo tempore
arva circumiens,
frumentum ac hordeum
colligebat,
sibique,
ut vesci posset hieme,
recondebat.
Hanc videns
Scarabaeus,
ingentem quidem
eius laborem atque sollicitudinem
est admiratus,
quod nimirum eo tempore,
quo animalia cetera,
labore remisso,
otia trahunt,
ipsa
contra
ita labori insudaret.
Ad haec
Formica
tunc nihil respondit.
Postea vero
cum hiems advenisset,
atque fimus,
nimio imbre perfusus,
omnino madefactus esset,
Scarabaeus
fame correptus
ad eam se contulit,
ac, ut aliquid cibi daret,
enixe rogavit.
Cui illa,
si tum, Sarabaee,
escam tibi comparasses,
cum me laborantem increpabas,
nunc profecto non indigeres.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a dung beetle before the winter rains wash the dung away:




No comments:

Post a Comment