Wednesday, May 19, 2010

Momus et Iupiter (Babrius-prose)

SOURCE: This is a Latin prose version of Babrius's Greek verse fables, as published by Jean François Boissonade in 1844; the book is available at GoogleBooks. This is fable 59 in Boissonade's edition; for other versions, see Perry 100.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Iovem Neptūnumque, et tertiam īnsuper Minervam contendisse ferunt inter sē, quis pulchram aliquam rem faceret. Facit Iūpiter animal pulcherrimum hominem; Pallas hominibus domum; Neptūnus taurum. Iūdicem sibi Mōmum ēlēgērunt (adhuc enim inter deōs habitābat), quī, prae nātīvā indole, cunctōs odiō prōsequēns, principiō statim taurum culpāvit quod oculīs inferiōra nōn gestāret cornua: ita enim rectē cernēns īceret; hominem, quod pectus illī nōn esset valvīs īnstructum et adapertile, ut proximum īnspiceret quid agat cōnsiliī; domum, quod ferreae fundāmentīs nōn sūbiicerentur rotae, aliīs idōneae locīs permūtandīs, cum dominī abīrent peregrē. Quid igitur narrāta dicit fābula? Tentā facere aliquid; nec iūdex sedeat invidiā. Mōmō nīl omnīno placitum est."


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Iovem Neptunúmque, et tértiam ínsuper Minérvam contendísse ferunt inter se, quis pulchram áliquam rem fáceret. Facit Iúpiter ánimal pulchérrimum hóminem; Pallas homínibus domum; Neptúnus taurum. Iúdicem sibi Momum elegérunt (adhuc enim inter deos habitábat), qui, prae natíva índole, cunctos ódio prósequens, princípio statim taurum culpávit quod óculis inferióra non gestáret córnua: ita enim recte cernens íceret; hóminem, quod pectus illi non esset valvis instrúctum et adapértile, ut próximum inspíceret quid agat consílii; domum, quod férreae fundaméntis non subiiceréntur rotae, áliis idóneae locis permutándis, cum dómini abírent perégre. Quid ígitur narráta dicit fábula? Tenta fácere áliquid; nec iudex sédeat invídia. Momo nil omníno plácitum est."


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Iovem Neptunumque,
et tertiam insuper Minervam
contendisse ferunt inter se,
quis
pulchram aliquam rem faceret.
Facit Iupiter
animal pulcherrimum hominem;
Pallas
hominibus domum;
Neptunus taurum.
Iudicem sibi Momum elegerunt
(adhuc enim
inter deos habitabat),
qui, prae nativa indole,
cunctos odio prosequens,
principio statim
taurum culpavit
quod
oculis inferiora
non gestaret cornua:
ita enim
recte cernens iceret;
hominem, quod
pectus illi
non esset valvis instructum
et adapertile,
ut proximum inspiceret
quid agat consilii;
domum, quod
ferreae
fundamentis
non subiicerentur rotae,
aliis idoneae locis permutandis,
cum domini abirent peregre.
Quid igitur narrata dicit fabula?
Tenta facere aliquid;
nec iudex sedeat invidia.
Momo nil omnino placitum est."



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing the goddess Athena in her Nashville, Tennessee temple:




No comments:

Post a Comment