Thursday, May 27, 2010

Asinus et Emptor (DeFuria)


Asinum quīdam emptūrus, ēmit hōc pactō, ut eius experīmentum ac perīculum faceret. Eum itaque ad praesēpe ductum, inter aliōs suōs asellōs collocāvit. Ille vērō, cēterīs relictīs, iuxtā asinum quemdam ōtiōsissimum, et vorācissimum, quīque nihil umquam agēbat, sēsē proiēcit. Id herus vidēns, eum statim fūne ligātum prōprium ad dominum redūxit: cui quaerentī, an tam cito eius experīmentum fēcisset, Egō mehercle, rēspondēns ait, probātiōne opus nōn habeō: sciō enim, eum tālem esse, quālis is est, quem sibi socium dēlēgit.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 311 in De Furia; for other versions, see Perry 237.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinum quidam emptúrus, emit hoc pacto, ut eius experiméntum ac perículum fáceret. Eum ítaque ad praesépe ductum, inter álios suos aséllos collocávit. Ille vero, céteris relíctis, iuxta Ásinum quemdam otiosíssimum, et voracíssimum, quique nihil umquam agébat, sese proiécit. Id herus videns, eum statim fune ligátum próprium ad dóminum redúxit: cui quaerénti, an tam cito eius experiméntum fecísset, Ego mehércle, respóndens ait, probatióne opus non hábeo: scio enim, eum talem esse, qualis is est, quem sibi sócium delégit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinum
quidam empturus,
emit hoc pacto,
ut eius experimentum
ac periculum faceret.
Eum itaque
ad praesepe ductum,
inter alios suos asellos
collocavit.
Ille vero,
ceteris relictis,
iuxta asinum quemdam
otiosissimum, et voracissimum,
quique
nihil umquam agebat,
sese proiecit.
Id
herus videns,
eum statim
fune ligatum
proprium ad dominum
reduxit:
cui quaerenti,
an tam cito
eius experimentum fecisset,
Ego mehercle,
respondens ait,
probatione opus non habeo:
scio enim,
eum talem esse,
qualis is est,
quem
sibi socium delegit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some donkeys flocking together: