Monday, May 24, 2010

Iuppiter et Pudor (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 256 in De Furia; for other versions, see Perry 109.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Iuppiter, creātīs ex lutō hominibus, cum omnēs illīs affectūs indidisset, Pudōrem tamen indere oblītus est. Quā propter undenam ipsum intrōdūceret nōn habēns, per populārem turbam ingredī imperāvit. Pudor autem, indigna sē passūrum sentiēns, primō quidem Iovis iussa peragere recūsābat; sed cum ille eum vehementius urgēret, hīs sānē, Pudor inquit, pactīs ingredior, ut procul hinc amor absistat; cēterōquīn, sī ille ingreditur, ipse statim exībō. Hinc itaque contigit, ut scorta omnia verēcundia prorsus careant.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Iúppiter, creátis ex luto homínibus, cum omnes illis afféctus indidísset, Pudórem tamen índere oblítus est. Qua propter úndenam ipsum introdúceret non habens, per populárem turbam íngredi imperávit. Pudor autem, indígna se passúrum séntiens, primo quidem Iovis iussa perágere recusábat; sed cum ille eum veheméntius úrgeret, his sane, Pudor inquit, pactis ingrédior, ut procul hinc amor absístat; ceteróquin, si ille ingréditur, ipse statim exíbo. Hinc ítaque cóntigit, ut scorta ómnia verecúndia prorsus cáreant.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Iuppiter,
creatis ex luto hominibus,
cum
omnes illis affectus indidisset,
Pudorem tamen
indere oblitus est.
Qua propter
undenam ipsum introduceret
non habens,
per popularem turbam
ingredi imperavit.
Pudor autem,
indigna se passurum
sentiens,
primo quidem
Iovis iussa peragere
recusabat;
sed cum ille
eum vehementius urgeret,
his sane, Pudor inquit, pactis
ingredior,
ut procul hinc
amor absistat;
ceteroquin,
si ille ingreditur,
ipse statim exibo.
Hinc itaque contigit,
ut scorta
omnia verecundia
prorsus careant.



Here is an illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.




No comments:

Post a Comment