Saturday, May 22, 2010

Mercurius et Statuarius (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 243 in De Furia; for other versions, see Perry 307.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Mercurius scīre volēns, quantō in pretiō apud hominēs esset, formā hominis indūtā, in Statuāriī officīnam sē contulit, in quā statuam Iovis cōnspicātus, eum, quantī ipsa vēnīret, interrogāvit. Cui cum Statuārius drachma dīxisset, rīsit Mercurius, et Quantī, inquit, hoc Iūnōnis simulācrum? Plūris illō dīcente, Mercurius, suā quoque statuā ibi vīsā, maximam dē sē ratus, utpote nuntiō Deōrum, lūcrīque praeside, apud hominēs ratiōnem habērī, quantī eam vēnderet, ab artifice petiit. Tum Statuārius, sī illās emeris, inquit, hanc tibi auctārium dabō.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Mercúrius scire volens, quanto in prétio apud hómines esset, forma hóminis indúta, in Statuárii officínam se cóntulit, in qua státuam Iovis conspicátus, eum, quanti ipsa veníret, interrogávit. Cui cum Statuárius drachma dixísset, risit Mercúrius, et Quanti, inquit, hoc Iunónis simulácrum? Pluris illo dicénte, Mercúrius, sua quoque státua ibi visa, máximam de se ratus, útpote núntio Deórum, lucríque praéside, apud hómines ratiónem habéri, quanti eam vénderet, ab artífice pétiit. Tum Statuárius, si illas émeris, inquit, hanc tibi auctárium dabo.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Mercurius
scire volens,
quanto in pretio
apud homines esset,
forma hominis induta,
in Statuarii officinam
se contulit,
in qua
statuam Iovis conspicatus,
eum,
quanti ipsa veniret,
interrogavit.
Cui
cum Statuarius
drachma dixisset,
risit Mercurius,
et Quanti, inquit,
hoc Iunonis simulacrum?
Pluris illo dicente,
Mercurius,
sua quoque statua ibi visa,
maximam de se ratus,
utpote nuntio Deorum,
lucrique praeside,
apud homines
rationem haberi,
quanti eam venderet,
ab artifice petiit.
Tum Statuarius,
si illas emeris, inquit,
hanc
tibi auctarium dabo.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a ancient head of Hermes:




No comments:

Post a Comment