Tuesday, May 25, 2010

Asinus et Capra (DeFuria)


Asinum ūnā et Capram nūtriēbat quīdam. Capra vērō escam Asinō invidēns abundantem, suggessit eī, ut graviter ā dominō, modo molēns, modo onera ferēns plecterētur, ac simul cōnsuluit, ut comitiālī simulātō morbō, in foveam aliquam dēcidēns, dulcī ōtiō et requiē fruerētur. Caprae dictīs Asinus pārēns in foveam sē dēiēcit, eōque lapsū contrītus est. Tunc herus vocātum medicum, ut Asinō opitulārētur, rogāvit. Ille Caprae pulmōnem infundere iussit, eōque pactō sānātum īrī Asinum. Nec morā Caprā mactātā Asinum sānāvēre.

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 262 in De Furia; for other versions, see Perry 279.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ásinum una et Capram nutriébat quidam. Capra vero escam Ásino ínvidens abundántem, suggéssit ei, ut gráviter a dómino, modo molens, modo ónera ferens plecterétur, ac simul consúluit, ut comitiáli simuláto morbo, in fóveam áliquam décidens, dulci ótio et réquie fruerétur. Caprae dictis Ásinus parens in fóveam se deiécit, eóque lapsu contrítus est. Tunc herus vocátum médicum, ut Ásino opitularétur, rogávit. Ille Caprae pulmónem infúndere iussit, eóque pacto sanátum iri Ásinum. Nec mora Capra mactáta Ásinum sanavére.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Asinum una et Capram
nutriebat quidam.
Capra vero
escam
Asino invidens
abundantem,
suggessit ei,
ut graviter
a domino,
modo molens,
modo onera ferens
plecteretur,
ac simul consuluit,
ut comitiali simulato morbo,
in foveam aliquam decidens,
dulci otio et requie frueretur.
Caprae
dictis Asinus parens
in foveam se deiecit,
eoque lapsu contritus est.
Tunc herus
vocatum medicum,
ut Asino opitularetur,
rogavit.
Ille
Caprae pulmonem infundere
iussit,
eoque pacto
sanatum iri Asinum.
Nec mora
Capra mactata
Asinum sanavere.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing a donkey and a goat:




No comments:

Post a Comment