Monday, April 26, 2010

Pavo Deplumatus (Odo)

SOURCE: Odo of Cheriton's' Latin fables are available in Hervieux's edition at GoogleBooks, and there is a delightful English translation by John Jacobs: The Fables of Odo of Cheriton.

This is fable 66 Hervieux's edition. This is not in the classical Aesopic corpus, but Perry does list in his medieval appendix as Perry 621.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Pāvo, inter cēterās avēs plūmīs ornātus et dīversīs colōribus distinctus, mānsuētus et cūriālis, vēnit ad congregātiōnem avium. Vēnit Corvus et rogāvit quod daret eī pennās duās. Ait Pāvo: Quid faciēs prō mē? Et ait Corvus: Altā vōce in cūriīs cōram avibus tē laudabō. Pāvo pennās suās eī concessit. Similiter Cornix petiit et impetrāvit; sīc Cucūla et multae aliae avēs, quod Pāvo tōtus dēplūmātus remānsit. Dēbuit pullōs suōs cum ālīs prōtegere; nōn potuit, quia pennās nōn habuit. Supervēnit frīgus, et periit. Pullī ab eō recessērunt, et prout potuērunt vīxērunt.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Pavo, inter céteras aves plumis ornátus et divérsis colóribus distínctus, mansuétus et curiális, venit ad congregatiónem ávium. Venit Corvus et rogávit quod daret ei pennas duas. Ait Pavo: Quid fácies pro me? Et ait Corvus: Alta voce in cúriis coram ávibus te laudábo. Pavo pennas suas ei concéssit. Simíliter Cornix pétiit et impetrávit; sic Cucúla et multae áliae aves, quod Pavo totus deplumátus remánsit. Débuit pullos suos cum alis protégere; non pótuit, quia pennas non hábuit. Supervénit frigus, et périit. Pulli ab eo recessérunt, et prout potuérunt vixérunt.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Pavo,
inter ceteras aves
plumis ornatus
et diversis coloribus distinctus,
mansuetus et curialis,
venit ad congregationem avium.
Venit Corvus
et rogavit
quod daret ei pennas duas.
Ait Pavo:
Quid facies pro me?
Et ait Corvus:
Alta voce
in curiis
coram avibus te laudabo.
Pavo
pennas suas ei concessit.
Similiter Cornix petiit
et impetravit;
sic Cucula et multae aliae aves,
quod Pavo
totus deplumatus remansit.
Debuit
pullos suos cum alis protegere;
non potuit,
quia pennas non habuit.
Supervenit frigus, et periit.
Pulli ab eo recesserunt,
et prout potuerunt vixerunt.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source):




No comments:

Post a Comment