Wednesday, April 28, 2010

Ursus et Uxor Eius (Abstemius)

SOURCE: You can find both the first and second "hecatomythia" of Abstemius in Nevelet's monumental Aesop published in 1610, available at GoogleBooks. You can find out more about Abstemius at the Aesopus wiki. This is fable 147 in Abstemius. Perry only includes a few sporadic fables from Abstemius in his index, and there is no Perry number for this fable.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Ursus dum forte cum uxōre rixārētur, oculum illī ēruit. Sed posteā paenitēns, tantō dolōre affectus est, ut unguēs sibi mordicus praecīderet. Deinde cum inter loquendum dīceret, prae suō in ursam amōre, sē prōpriīs armīs exuisse. Quid, inquit uxor, istud mihi luscae nunc prōdest? Antequam oculum mihi ēruerēs, istud faciendum fuit. Fābula indicat, post illātās iniūriās feram esse paenitentiam, cum facta infecta fīerī nōn possunt.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ursus dum forte cum uxóre rixarétur, óculum illi éruit. Sed póstea paénitens, tanto dolóre afféctus est, ut ungues sibi mórdicus praecíderet. Deínde cum inter loquéndum díceret, prae suo in ursam amóre, se própriis armis exuísse. Quid, inquit uxor, istud mihi luscae nunc prodest? Ántequam óculum mihi erúeres, istud faciéndum fuit. Fábula índicat, post illátas iniúrias feram esse paeniténtiam, cum facta infécta fíeri non possunt.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Ursus
dum forte cum uxore rixaretur,
oculum illi eruit.
Sed postea paenitens,
tanto dolore affectus est,
ut ungues sibi mordicus praecideret.
Deinde
cum inter loquendum diceret,
prae suo in ursam amore,
se
propriis armis exuisse.
Quid, inquit uxor,
istud mihi luscae nunc prodest?
Antequam oculum mihi erueres,
istud faciendum fuit.
Fabula indicat,
post illatas iniurias
feram esse paenitentiam,
cum facta
infecta fieri non possunt.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing two bears in a serious fight:




No comments:

Post a Comment