Friday, April 23, 2010

Pauper et Thesaurus (Abstemius)

SOURCE: You can find both the first and second "hecatomythia" of Abstemius in Nevelet's monumental Aesop published in 1610, available at GoogleBooks. You can find out more about Abstemius at the Aesopus wiki. This is fable 110 in Abstemius. Perry only includes a few sporadic fables from Abstemius in his index, and there is no Perry number for this fable.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Vir quīdam pauper nihil habēbat, praeter domum ruīnam minantem, tībīcinibusque suffultam, quam ab agrō rediēns cum ruentem offendisset, nec habēret unde eam reficeret, vehementer angēbātur, magnōque ēiulātū et clāmōre cuncta complēbat. Inter lamentandum autem cernit urnulam aēneam, quae multōs iam annōs in pariete obstrūsa latuerat, inter rūdera et saxa iacentem, quam cum sustulisset, apertamque aureis plēnam invēnisset, ēiūlātū et clāmōre compressīs, vehementī gaudiō affectus est. Fābula indicat, saepenumerō id nōbīs ūtile esse, quod damnōsum putābāmus.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Vir quidam pauper nihil habébat, praeter domum ruínam minántem, tibicinibúsque suffúltam, quam ab agro rédiens cum ruéntem offendísset, nec habéret unde eam refíceret, veheménter angebátur, magnóque eiulátu et clamóre cuncta complébat. Inter lamentándum autem cernit úrnulam aéneam, quae multos iam annos in paríete obstrúsa latúerat, inter rúdera et saxa iacéntem, quam cum sustulísset, apertámque aúreis plenam invenísset, eiulátu et clamóre compréssis, veheménti gaúdio afféctus est. Fábula índicat, saepenúmero id nobis útile esse, quod damnósum putabámus.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Vir quidam pauper
nihil habebat,
praeter domum ruinam minantem,
tibicinibusque suffultam,
quam
ab agro rediens
cum ruentem offendisset,
nec haberet
unde eam reficeret,
vehementer angebatur,
magnoque eiulatu et clamore
cuncta complebat.
Inter lamentandum autem
cernit urnulam aeneam,
quae
multos iam annos
in pariete obstrusa latuerat,
inter rudera et saxa iacentem,
quam cum sustulisset,
apertamque aureis plenam
invenisset,
eiulatu et clamore compressis
vehementi gaudio affectus est.
Fabula indicat,
saepenumero
id nobis utile esse,
quod damnosum putabamus.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some treasure:




No comments:

Post a Comment