Saturday, April 24, 2010

Leo, Asinus et Vulpes (Barlow)

SOURCE: You can find Francis Barlow's illustrated edition of Aesop's fables (1687 edition) available online at Michigan State University. I've also transcribed the fables at the Aesopus wiki, with page images at Aesopica.net. This is fable 92 in Barlow. For parallel versions, see Perry 149.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Leo, Asinus et Vulpes, conflātā inter sē societāte, vēnātum exeunt. Cumque multam praedam cēpissent, Leo Asinō mandat ut praedam dīvidat. Asinus, cum eam in trēs partēs aequālēs esset partītus, optiōnem capiendī sociīs dedit. Quam partitiōnem Leo indignē ferēns ac dentibus frendēns ā dīvīsiōne dēposuit eum, mandāvitque Vulpī ut praedam ipsa partīrētur. At Vulpes, illās trēs partēs in ūnum colligēns, ac praedae nihil sibi seorsum relinquēns, Leōnī omnia trādidit. Tunc Leo Vulpī ait: Quis tē partīrī docuit? Inquit ex tempore Vulpes, Asinī perīculum id mē facere īnstruxit.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo, Ásinus et Vulpes, confláta inter se societáte, venátum éxeunt. Cumque multam praedam cepíssent, Leo Ásino mandat ut praedam dívidat. Ásinus, cum eam in tres partes aequáles esset partítus, optiónem capiéndi sóciis dedit. Quam partitiónem Leo indígne ferens ac déntibus frendens a divisióne depósuit eum, mandavítque Vulpi ut praedam ipsa partirétur. At Vulpes, illas tres partes in unum cólligens, ac praedae nihil sibi seórsum relínquens, Leóni ómnia trádidit. Tunc Leo Vulpi ait: Quis te partíri dócuit? Inquit ex témpore Vulpes, Ásini perículum id me fácere instrúxit.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo, Asinus et Vulpes,
conflata inter se societate,
venatum exeunt.
Cumque multam praedam cepissent,
Leo
Asino mandat
ut praedam dividat.
Asinus,
cum eam
in tres partes aequales
esset partitus,
optionem capiendi
sociis dedit.
Quam partitionem
Leo
indigne ferens ac dentibus frendens
a divisione deposuit eum,
mandavitque Vulpi
ut praedam ipsa partiretur.
At Vulpes,
illas tres partes
in unum colligens,
ac praedae nihil
sibi seorsum relinquens,
Leoni omnia tradidit.
Tunc Leo Vulpi ait:
Quis te partiri docuit?
Inquit ex tempore Vulpes,
Asini periculum
id me facere instruxit.



IMAGE. Here is Francis Barlow's illustration for the story:




No comments:

Post a Comment