Friday, April 30, 2010

Accipiter et Columba (Osius)

SOURCE: The poem comes from Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, published in 1574, and online at the University of Mannheim as page images and text scan. This is poem 134 in the collection. This is not a fable found in Perry's classical canon of Aesop's fables.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Vīs erat Accipitrī vexandī dīra Columbam,
Hanc fera dum praeceps īnsequerētur avis.
Impetus in vīllam dēferret ut iste sequendī
Hunc pariter, quam sīc acta Columba petit.
Captus ubī Agricolam, nē sē necet, anxius ōrat,
Mē dīmitte piō corde misertus, ait.
Laesus es ā mē quod nōn ullō tempore nōstī,
Haec mihi tē meritō parcere causa iubet.
Nec laesēre meī tē pessime, Vīllicus inquit,
Iamque manū fractam strāgulat ille gulam.
Sīc sibi subiectōs Princeps dēfendat oportet,
Vellet ut hic vindex ipsius esse suī.


PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Vīs dīra Accipitrī erat, Columbam vexandī, dum avis fera hanc praeceps īnsequerētur, ut sequendī impetus iste hunc dēferret pariter in vīllam quam Columba sīc acta petit. ubī captus, anxius Agricolam ōrat, nē sē necet; ait: "Mē dīmitte, piō corde misertus. nōstī, quod ā mē nōn laesus es ullō tempore; haec causa tē iubet mihi parcere, meritō." Vīllicus inquit: "Pessime, nec meī tē laesēre." Iamque ille strāgulat gulam, manū fractam. Sīc Princeps oportet sibi subiectōs dēfendat, ut hic ipsius suī vindex esse vellet.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Vis dira Accípitri erat, Colúmbam vexándi, dum avis fera hanc praeceps insequerétur, ut sequéndi ímpetus iste hunc deférret páriter in villam quam Colúmba sic acta petit. Ubi captus, ánxius Agrícolam orat, ne se necet; ait: "Me dimítte, pio corde misértus. Nosti, quod a me non laesus es ullo témpore; haec causa te iubet mihi párcere, mérito." Víllicus inquit: "Péssime, nec mei te laesére." Iamque ille strágulat gulam, manu fractam. Sic Princeps opórtet sibi subiéctos deféndat, ut hic ipsíus sui vindex esse vellet.


ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.

Vīs erat ·Accipi·trī vex·andī ·dīra Co·lumbam,
Hanc fera ·dum prae·ceps || īnseque·rētur a·vis.
Impetus ·in vīl·lam dē·ferret ut· iste se·quendī
Hunc pari·ter, quam· sīc || acta Co·lumba pe·tit.
Captus u·b~ Agrico·lam, nē· sē necet, ·anxius· ōrat,
Mē dī·mitte pi·ō || corde mi·sertus, a·it.
Laesus es· ā mē ·quod nōn ·ullō ·tempore· nōstī,
Haec mihi ·tē meri·tō || parcere· causa iu·bet.
Nec lae·sēre me·ī tē· pessime,· Vīllicus· inquit,
Iamque ma·nū frac·tam || strāgulat ·ille gu·lam.
Sīc sibi ·subiec·tōs Prin·ceps dē·fendat o·portet,
Vellet ut ·hic vin·dex || ipsius ·esse su·ī.


IMAGE. Here is the illustration of the fable by Francis Barlow:


What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: Vis dira Accipitri erat, Columbam vexandi, dum avis fera hanc praeceps insequeretur, ut sequendi impetus iste hunc deferret pariter in villam quam Columba sic acta petit. ubi captus, anxius Agricolam orat, ne se necet; ait: "Me dimitte, pio corde misertus. nosti, quod a me non laesus es ullo tempore; haec causa te iubet mihi parcere, merito." Villicus inquit: "Pessime, nec mei te laesere." Iamque ille stragulat gulam, manu fractam. Sic Princeps oportet sibi subiectos defendat, ut hic ipsius sui vindex esse vellet.

No comments:

Post a Comment