Saturday, April 17, 2010

Anguis et Cancer (Camerarius)

SOURCE: Fabulae Aesopicae by the great 16th-century scholar Ioachim Camerarius in a 1702 reprint at GoogleBooks. This is number 69 in the collection. For more information and other versions of this fable, see the links list for Perry 196.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Amīcitiam iunxerant anguis et cancer, et ūnā vīvere in domesticō quōdam familiāritātis ūsū statuerant. Sed cancer, animal simplex et probum, cum sociī et necessāriī suī fraudulentiā et calliditāte admodum offenderētur, saepe hortātus fuit anguem, ut mōrēs illōs suōs veterātōriōs exueret. Anguis nōn modo nōn obtemperāre rectē monentī sociō, sed fīerī etiam in diēs deterior atque versūtior. Quōdam igitur tempore cancer sopītum invādit et forcipe suā captum strangulat: Quī cum mortuus iacēret dīrectus: Ita tē, inquit cancer, vīventem, rectum et simplicem esse oportēbat, sī ferrī tuam cōnsuētūdinem ā bonīs postulabās.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Amicítiam iúnxerant anguis et cancer, et una vívere in doméstico quodam familiaritátis usu statúerant. Sed cancer, ánimal simplex et probum, cum sócii et necessárii sui frauduléntia et calliditáte ádmodum offenderétur, saepe hortátus fuit anguem, ut mores illos suos veteratórios exúeret. Anguis non modo non obtemperáre recte monénti sócio, sed fíeri étiam in dies detérior atque versútior. Quodam ígitur témpore cancer sopítum invádit et fórcipe sua captum strángulat: Qui cum mórtuus iacéret diréctus: Ita te, inquit cancer, vivéntem, rectum et símplicem esse oportébat, si ferri tuam consuetúdinem a bonis postulábas.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Amicitiam iunxerant
anguis et cancer,
et una vivere
in domestico quodam familiaritatis usu
statuerant.
Sed cancer,
animal simplex et probum,
cum socii et necessarii sui fraudulentia
et calliditate
admodum offenderetur,
saepe hortatus fuit anguem,
ut mores illos suos veteratorios exueret.
Anguis
non modo non obtemperare
recte monenti socio,
sed fieri etiam in dies
deterior atque versutior.
Quodam igitur tempore
cancer
sopitum invadit
et forcipe sua
captum strangulat:
Qui
cum mortuus iaceret directus:
Ita te, inquit cancer, viventem,
rectum et simplicem esse oportebat,
si ferri tuam consuetudinem a bonis
postulabas.



Here is an illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.