Friday, April 16, 2010

Equus et Cervus (Barlow)

SOURCE: You can find Francis Barlow's illustrated edition of Aesop's fables (1687 edition) available online at Michigan State University. I've also transcribed the fables at the Aesopus wiki, with page images at Aesopica.net. This is fable 94 in Barlow. For parallel versions, see Perry 269.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Prātum interdum Equus sibi sōlum possidēbat, sed tandem accessit Cervus et ibi pascua dētondēbat. Quod cum vīdisset invidus et avārus Equus, cōnsilium inībat, et modum ab Homine postulābat quō Cervī iniūriam ulciscerētur. Rēspondit Homo, sī vindictam velīs, opus est ut frēnum admittās, ut Egō armātus dorsa cōnscendam Cervum persecūtūrus. Pārēbat monitīs Equus, et sīc captīvus abdūcēbātur.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Pratum intérdum Equus sibi solum possidébat, sed tandem accéssit Cervus et ibi páscua detondébat. Quod cum vidísset ínvidus et avárus Equus, consílium iníbat, et modum ab Hómine postulábat quo Cervi iniúriam ulciscerétur. Respóndit Homo, si vindíctam velis, opus est ut frenum admíttas, ut Ego armátus dorsa conscéndam Cervum persecutúrus. Parébat mónitis Equus, et sic captívus abducebátur.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Pratum interdum
Equus sibi solum possidebat,
sed tandem accessit Cervus
et ibi pascua detondebat.
Quod cum vidisset
invidus et avarus Equus,
consilium inibat,
et modum ab Homine postulabat
quo Cervi iniuriam ulcisceretur.
Respondit Homo,
si vindictam velis,
opus est
ut frenum admittas,
ut Ego armatus
dorsa conscendam
Cervum persecuturus.
Parebat monitis Equus,
et sic captivus abducebatur.



IMAGE. Here is Francis Barlow's illustration for the story:




No comments:

Post a Comment