Wednesday, January 27, 2010

Vulpis et Aquila (Phaedrus)

SOURCE: For a complete edition of Phaedrus with macrons, see the edition by J.H. Drake at GoogleBooks. This is fable 1.28 in Phaedrus. For parallel versions, see Perry 1.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the iambic meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Quamvīs sublīmēs dēbent humilēs metuere,
vindicta docilī quia patet sollertiae.
Volpīnōs catulōs aquila quondam sustulit,
nīdōque posuit pullīs ēscam ut carperent.
Hanc persecūta māter ōrāre incipit,
nē tantum miserae luctum importāret sibi.
Contempsit illa, tūta quippe ipsō locō.
Volpēs ab ārā rapuit ārdentem facem,
tōtamque flammīs arborem circumdedit,
hostī dolōrem damnō miscēns sanguinis.
Aquila, ut perīclō mortis ēriperet suōs,
incolumēs nātōs supplex volpī trādidit.



PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Quamvīs sublīmēs dēbent humilēs metuere, quia vindicta sollertiae docilī patet. Aquila quondam volpīnōs catulōs sustulit, et nīdō posuit pullīs ut ēscam carperent. Māter, hanc persecūta, ōrāre incipit, nē luctum tantum sibi miserae importāret. Illa contempsit, tūta quippe locō ipsō. Volpēs facem ārdentem ab ārā rapuit, et arborem tōtam flammīs circumdedit, hostī sanguinis dolōrem damnō miscēns. Aquila, ut suōs mortis perīclō ēriperet, supplex, volpī nātōs incolumēs trādidit.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Quamvis sublímes debent húmiles metúere, quia vindícta sollértiae dócili patet. Áquila quondam volpínos cátulos sústulit, et nido pósuit pullis ut escam cárperent. Mater, hanc persecúta, oráre íncipit, ne luctum tantum sibi míserae importáret. Illa contémpsit, tuta quippe loco ipso. Volpes facem ardéntem ab ara rápuit, et árborem totam flammis circúmdedit, hosti sánguinis dolórem damno miscens. Áquila, ut suos mortis períclo eríperet, supplex, volpi natos incólumes trádidit.


IAMBIC METER. Here is the verse text with some color coding to assist in the iambic meter. The disyllabic elements (iambs/spondees) are not marked, but the trisyllabic elements are color-coded: dactyls are red, anapests are purple, and tribrachs are green (as is any proceleusmaticus, although that is a rare creature):

Quamvīs· sublī·mēs dē·bent humi·lēs metu·ere,
vindic·ta doci·lī quia· patet· soller·tiae.
Volpī·nōs catu·lōs aqui·la quon·dam sus·tulit,
nīdō·que posu·it pul·līs ēs·c~ ut car·perent.
Hanc per·secū·ta mā·ter ō·rār~ in·cipit,
nē tan·tum mise·rae luc·t~ impor·tāret· sibi.
Contemp·sit il·la, tū·ta quip·p~ ipsō· locō.
Volpēs· ab ā·rā rapu·it ār·dentem· facem,
tōtam·que flam·mīs ar·borem· circum·dedit,
hostī· dolō·rem dam·nō mis·cēns san·guinis.
Aquil~, ut· perī·clō mor·tis ē·riperet· suōs,
incolu·mēs nā·tōs sup·plex vol·pī trā·didit.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).


What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches:
Quamvis sublimes debent humiles metuere, quia vindicta sollertiae docili patet. Aquila quondam volpinos catulos sustulit, et nido posuit pullis ut escam carperent. Mater, hanc persecuta, orare incipit, ne luctum tantum sibi miserae importaret. Illa contempsit, tuta quippe loco ipso. Volpes facem ardentem ab ara rapuit, et arborem totam flammis circumdedit, hosti sanguinis dolorem damno miscens. Aquila, ut suos mortis periclo eriperet, supplex, volpi natos incolumes tradidit.

No comments:

Post a Comment