SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 181. In LaFontaine, the fable is 6.16, Le Cheval et l'Ane.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Alter alterī auxilium ferre dēbet. Vīcīnus enim tuus sī moriētur, tibi onus eius portandum erit. Asinus quondam ita onerātus, ut paene dēficeret, cum equō nihil nisi ōrnāmenta portante iter faciēbat. Itaque hunc ōrāvit ut sibi opem ferret; quod nisi ita faceret, sē ante peritūrum quam ad oppidum vēnissent. "Modesta" inquit "sānē haec precātiō. Dīmidium huius oneris tibi velut lūdō iocōque erit." Recūsābat autem ille remissīs calcibus, cum ecce ecomitem sub onere morientem vīdit. Tum dēmum sē parum rēctē ēgisse cognōvit. Nam, praeter tōtum alterīus onus, pellis quoque eiusdem equō portanda erat.
ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Alter álteri auxílium ferre debet. Vicínus enim tuus si moriétur, tibi onus eius portándum erit. Ásinus quondam ita onerátus, ut paene defíceret, cum equo nihil nisi ornaménta portánte iter faciébat. Ítaque hunc orávit ut sibi opem ferret; quod nisi ita fáceret, se ante peritúrum quam ad óppidum veníssent. "Modésta" inquit "sane haec precátio. Dimídium huius óneris tibi velut ludo iocóque erit." Recusábat autem ille remíssis cálcibus, cum ecce ecómitem sub ónere moriéntem vidit. Tum demum se parum recte egísse cognóvit. Nam, praeter totum alteríus onus, pellis quoque eiúsdem equo portánda erat.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:
Alter alteri
auxilium ferre debet.
Vicinus enim tuus si morietur,
tibi onus eius portandum erit.
Asinus quondam ita oneratus,
ut paene deficeret,
cum equo
nihil nisi ornamenta portante
iter faciebat.
Itaque hunc oravit
ut sibi opem ferret;
quod nisi ita faceret,
se ante periturum
quam ad oppidum venissent.
"Modesta" inquit "sane haec precatio.
Dimidium huius oneris
tibi velut ludo iocoque erit."
Recusabat autem ille
remissis calcibus,
cum ecce ecomitem
sub onere morientem vidit.
Tum demum
se parum recte egisse
cognovit.
Nam,
praeter totum alterius onus,
pellis quoque eiusdem
equo portanda erat.
IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: