Friday, January 29, 2010

Senex et Filii eius (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 53. In LaFontaine, the fable is 4.18, Le Vieillard et ses Enfants.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Senex, qui iam eō abitūrus erat quō vocābat mors, "Puerī" fīliīs suīs "dīlēctissimī" inquit, "vidēte utrum haec iacula conligāta frangere possītis necne; tum nōdum, quō ligantur, vōbīs explicābō." Maximus igitur nātū illa accepta ubi summā vī frangere cōnātus est, reddidit; "Validiōribus" inquit "cēdō." Tum minor ad certāmen locum cēpit; sed nēquīquam. Minimus dēnique rem temptāvit. Hīs autem omnibus, dum tempus terunt, restitit iaculōrum fascis. Nam nē ūnum quidem frāctum est. "Imbēcillī!" inquit pater, "quid in huius modī negōtiō vīrēs possint meae, mōnstrandum est." Quem lūdere ratī subrīdēbant fīliī; sed haud meritō; nam iacula sēparāta facile frēgit. "Vidētis" inquit "quantum possit concordia. Vōs autem, fīliī meī, inter vōs estōte coniūnctī. Pietās vōs in vicem conliget." Neque quicquam amplius dīxit aeger, dum paulō post vītae fīnem iam adesse sēnsit. Tum "Fīliī" inquit "cārissimī, ad maiōrēs nostrōs proficīscor. Valēte. Prōmittite mihi, vōs ita vīctūrōs esse, ut frātrēs deceat. Hoc date morientī." Pollicitī igitur sunt ex ōrdine trēs fīliī lacrimantēs, dum dextram cuiusque tenet ipse. Tum mortuus est. Deinde adulēscentēs hērēditātem magnam illam quidem esse intellēxērunt, sed aere aliēnō impedītam. Itaque, cum modo hanc rem crēditor quidam sibi vindicāret, dē illā modo lītem intenderet vīcīnus, frātrēs tamen prīmō rem prōsperē gerēbant. Illa autem concordia, ut rāra est, ita brevis inter eōs fuit, quōs, genere ad id coniūnctōs, suum quemque negōtium nunc sēparāret. Interveniunt ūnā cum advocātīs etiam ambitiō atque invidia. Adeō mox prōgressi sunt, ut bona inter se partīrentur, cum disputārent fallerentque. Saepius interim iūdex vel hōc vel illō nōmine eōs damnat. Redeunt mox crēditōrēs ac vīcīnī, ut errōrem illī, vitium hī quoddam, sē invēnisse simulārent. Frātrēs inde, solūtā concordiā, dīversa volunt omnia; hic dum adsentītur, ille contrā dīcit. Ita praedium perdidērunt omnēs. Quōs tandem paenituit quod sērius in mentem vēnissent illa conligāta, tum sēparāta iacula.



ACCENT MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Senex, qui iam eo abitúrus erat quo vocábat mors, "Púeri" fíliis suis "dilectíssimi" inquit, "vidéte utrum haec iácula conligáta frángere póssitis necne; tum nodum, quo ligántur, vobis explicábo." Máximus ígitur natu illa accépta ubi summa vi frángere conátus est, réddidit; "Validióribus" inquit "cedo." Tum minor ad certámen locum cepit; sed nequíquam. Mínimus dénique rem temptávit. His autem ómnibus, dum tempus terunt, réstitit iaculórum fascis. Nam ne unum quidem fractum est. "Imbecílli!" inquit pater, "quid in huius modi negótio vires possint meae, monstrándum est." Quem lúdere rati subridébant fílii; sed haud mérito; nam iácula separáta fácile fregit. "Vidétis" inquit "quantum possit concórdia. Vos autem, fílii mei, inter vos estóte coniúncti. Píetas vos in vicem cónliget." Neque quicquam ámplius dixit aeger, dum paulo post vitae finem iam adésse sensit. Tum "Fílii" inquit "caríssimi, ad maióres nostros proficíscor. Valéte. Promíttite mihi, vos ita victúros esse, ut fratres déceat. Hoc date moriénti." Pollíciti ígitur sunt ex órdine tres fílii lacrimántes, dum dextram cuiúsque tenet ipse. Tum mórtuus est. Deínde adulescéntes hereditátem magnam illam quidem esse intellexérunt, sed aere aliéno impedítam. Ítaque, cum modo hanc rem créditor quidam sibi vindicáret, de illa modo litem inténderet vicínus, fratres tamen primo rem próspere gerébant. Illa autem concórdia, ut rara est, ita brevis inter eos fuit, quos, génere ad id coniúnctos, suum quemque negótium nunc separáret. Itervéniunt una cum advocátis étiam ambítio atque invídia. Adeo mox progréssi sunt, ut bona inter se partiréntur, cum disputárent falleréntque. Saépius ínterim iudex vel hoc vel illo nómine eos damnat. Rédeunt mox creditóres ac vicíni, ut errórem illi, vítium hi quoddam, se invenísse simulárent. Fratres inde, solúta concórdia, divérsa volunt ómnia; hic dum adsentítur, ille contra dicit. Ita praédium perdidérunt omnes. Quos tandem paenítuit quod sérius in mentem veníssent illa conligáta, tum separáta iácula.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Senex,
qui iam eo abiturus erat
quo vocabat mors,
"Pueri" filiis suis "dilectissimi" inquit,
"videte
utrum haec iacula conligata
frangere possitis necne;
tum nodum, quo ligantur,
vobis explicabo."
Maximus igitur natu
illa accepta
ubi summa vi frangere conatus est,
reddidit;
"Validioribus" inquit "cedo."
Tum minor
ad certamen locum cepit;
sed nequiquam.
Minimus denique rem temptavit.
His autem omnibus,
dum tempus terunt,
restitit iaculorum fascis.
Nam ne unum quidem fractum est.
"Imbecilli!" inquit pater,
"quid
in huius modi negotio
vires possint meae,
monstrandum est."
Quem ludere rati
subridebant filii;
sed haud merito;
nam iacula separata facile fregit.
"Videtis" inquit
"quantum possit concordia.
Vos autem, filii mei,
inter vos estote coniuncti.
Pietas vos in vicem conliget."
Neque quicquam amplius dixit aeger,
dum paulo post
vitae finem iam adesse sensit.
Tum "Filii" inquit "carissimi,
ad maiores nostros proficiscor.
Valete. Promittite mihi,
vos ita victuros esse,
ut fratres deceat.
Hoc date morienti."
Polliciti igitur sunt ex ordine
tres filii lacrimantes,
dum dextram cuiusque tenet ipse.
Tum mortuus est.
Deinde adulescentes
hereditatem magnam illam quidem esse
intellexerunt,
sed aere alieno impeditam.
Itaque,
cum modo hanc rem
creditor quidam sibi vindicaret,
de illa modo
litem intenderet vicinus,
fratres tamen primo
rem prospere gerebant.
Illa autem concordia,
ut rara est,
ita brevis inter eos fuit,
quos,
genere ad id coniunctos,
suum quemque negotium
nunc separaret.
Interveniunt
una cum advocatis
etiam ambitio atque invidia.
Adeo mox progressi sunt,
ut bona inter se partirentur,
cum disputarent fallerentque.
Saepius interim iudex
vel hoc vel illo nomine
eos damnat.
Redeunt mox creditores ac vicini,
ut errorem illi,
vitium hi quoddam,
se invenisse simularent.
Fratres inde,
soluta concordia,
diversa volunt omnia;
hic dum adsentitur,
ille contra dicit.
Ita praedium perdiderunt omnes.
Quos tandem paenituit
quod serius in mentem venissent
illa conligata,
tum separata iacula.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: