Friday, January 15, 2010

Lepus et Ranae (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 138. In LaFontaine, the fable is 2.14, Le Lièvre et les Grenouilles.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lepus quondam in latebrā suā sēcum cōgitābat; num quid aliud agere possīs in latebrā? Hunc vītae multum taedēbat, animal scīlicet trīste ac metū semper sollicitum. Valdē, inquit, īnfēlīcēs, quī nātūrā timidī sint! Cibī enim nihil eīs prōdest; nūlla sincēra voluptās; semper hinc vel illinc impetūs fīunt. Ego quoque hōc modō vīvō: prae metū nisi apertīs oculīs dormīre nōn possum. At tē ipsum, inquiet sapiēns quīdam, corrige! Estō! Sed terror num corrigī potest? Ipsōs quoque hominēs metuere crēdō. Ita sēcum reputābat lepus, nec vigilantiam tamen remīsit. Anxius enim ac sollicitus sīve ob auram vel umbram sīve nūllā prōrsus causā, in febrim quandam incidēbat. Itaque dum trīstis cōgitat, audītō levī quōdam sonitū, quī prō fugiendī signō fuit, ad latebram suam cum festīnāret, palūdem praeteriit. Ibi rānae in aquam dēsilīre, profunda petere. Ecce, inquit, aliīs idem faciō quod mihi aliī! Praesēns ipse terreō; pavōrem aliēnīs in castrīs excitō! Unde mihi haec audācia? Mē cōnspectō tremere animālia quaedam! Quasi fulmen bellī videor! Nēmō igitur exstat, ut videō, tam pavidus, quīn magis pavidum invenīre possit.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lepus quondam in látebra sua secum cogitábat; num quid áliud ágere possis in látebra? Hunc vitae multum taedébat, ánimal scílicet triste ac metu semper sollícitum. Valde, inquit, infelíces, qui natúra tímidi sint! Cibi enim nihil eis prodest; nulla sincéra volúptas; semper hinc vel illinc ímpetus fiunt. Ego quoque hoc modo vivo: prae metu nisi apértis óculis dormíre non possum. At te ipsum, ínquiet sápiens quidam, córrige! Esto! sed terror num córrigi potest? Ipsos quoque hómines metúere credo. Ita secum reputábat lepus, nec vigilántiam tamen remísit. Ánxius enim ac sollícitus sive ob auram vel umbram sive nulla prorsus causa, in febrim quandam incidébat. Ítaque dum tristis cógitat, audíto levi quodam sónitu, qui pro fugiéndi signo fuit, ad látebram suam cum festináret, palúdem praetériit. Ibi ranae in aquam desilíre, profúnda pétere. Ecce, inquit, áliis idem fácio quod mihi álii! Praesens ipse térreo; pavórem aliénis in castris éxcito! Unde mihi haec audácia? Me conspécto trémere animália quaedam! Quasi fulmen belli vídeor! Nemo ígitur exstat, ut vídeo, tam pávidus, quin magis pávidum inveníre possit.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Lepus quondam
in latebra sua secum cogitabat;
num quid aliud agere possis in latebra?
Hunc vitae multum taedebat,
animal scilicet triste
ac metu semper sollicitum.
Valde, inquit, infelices,
qui natura timidi sint!
Cibi enim nihil eis prodest;
nulla sincera voluptas;
semper hinc vel illinc impetus fiunt.
Ego quoque hoc modo vivo:
prae metu
nisi apertis oculis dormire non possum.
At te ipsum,
inquiet sapiens quidam,
corrige!
Esto!
Sed terror num corrigi potest?
Ipsos quoque homines metuere credo.
Ita secum reputabat lepus,
nec vigilantiam tamen remisit.
Anxius enim ac sollicitus
sive ob auram vel umbram
sive nulla prorsus causa,
in febrim quandam incidebat.
Itaque dum tristis cogitat,
audito levi quodam sonitu,
qui pro fugiendi signo fuit,
ad latebram suam cum festinaret,
paludem praeteriit.
Ibi ranae in aquam desilire,
profunda petere.
Ecce, inquit,
aliis idem facio quod mihi alii!
Praesens ipse terreo;
pavorem alienis in castris excito!
Unde mihi haec audacia?
Me conspecto
tremere animalia quaedam!
Quasi fulmen belli videor!
Nemo igitur exstat, ut video,
tam pavidus,
quin magis pavidum invenire possit.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: