Thursday, January 21, 2010

Vulpes et Caper (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 9. In LaFontaine, the fable is 3.5, Le Renard et le Bouc.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Vulpēs ōlim cum caprō amīcō suō ambulābat. Huic maxima illa quidem cornua erant, prūdentiae autem nē minimum quidem. Illa fallendī summa erat artifex. Sitī igitur coāctī cum in puteum dēscendissent, et iam satis superque bibissent, caprō vulpēs, "Quid" inquit "faciāmus, mī contubernālis? Haud sānē satis erit bibisse. Hinc nōbīs exeundum est. Tū pedēs istōs levātōs et cornua contrā parietem tenētō; suprā tergum tuum prīmō ascendam, tum cornibus istīs mē levandō, hōc modō ēvādam; mox tē quoque hinc extraham." "Hercle vērō" inquit ille "optimum istud vidētur. Quī tantum sapiant, eōs laudō. Quod ad mē, fateor, tāle cōnsilium numquam mē inventūrum fuisse." Vulpēs deinde ubi ēvāsit, comitem relictum ōrnātē cōpiōsēque hortābātur ut aequō animō exspectāret. "Quantum" inquit "barbae tibi in mentō est, si tantum sapientiae dedissent dī, haud ita sēcūrus istūc dēscendissēs. Ergō valē! Equidem ēvāsi. Tū summam dā operam, ut per tē ēvādās. Mē autem est quod impediat, quō minus in itinere diūtius cessem." Fīnem igitur semper respicere dēbēmus.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Vulpes olim cum capro amíco suo ambulábat. Huic máxima illa quidem córnua erant, prudéntiae autem ne mínimum quidem. Illa falléndi summa erat ártifex. Siti ígitur coácti cum in púteum descendíssent, et iam satis supérque bibíssent, capro vulpes, "Quid" inquit "faciámus, mi contubernális? Haud sane satis erit bibísse. Hinc nobis exeúndum est. Tu pedes istos levátos et córnua contra paríetem tenéto; supra tergum tuum primo ascéndam, tum córnibus istis me levándo, hoc modo evádam; mox te quoque hinc éxtraham." "Hercle vero" inquit ille "óptimum istud vidétur. Qui tantum sápiant, eos laudo. Quod ad me, fáteor, tale consílium numquam me inventúrum fuísse." Vulpes deínde ubi evásit, cómitem relíctum ornáte copioséque hortabátur ut aequo ánimo exspectáret. "Quantum" inquit "barbae tibi in mento est, si tantum sapiéntiae dedíssent di, haud ita secúrus istuc descendísses. Ergo vale! Équidem evási. Tu summam da óperam, ut per te evádas. Me autem est quod impédiat, quo minus in itínere diútius cessem." Finem ígitur semper respícere debémus.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Vulpes olim
cum capro amico suo ambulabat.
Huic
maxima illa quidem cornua erant,
prudentiae autem
ne minimum quidem.
Illa
fallendi summa erat artifex.
Siti igitur coacti
cum in puteum descendissent,
et iam satis superque bibissent,
capro vulpes, "Quid" inquit "faciamus,
mi contubernalis?
Haud sane satis erit bibisse.
Hinc nobis exeundum est.
Tu pedes istos levatos
et cornua contra parietem teneto;
supra tergum tuum
primo ascendam,
tum cornibus istis me levando,
hoc modo evadam;
mox te quoque hinc extraham."
"Hercle vero" inquit ille
"optimum istud videtur.
Qui tantum sapiant,
eos laudo.
Quod ad me, fateor,
tale consilium
numquam me inventurum fuisse."
Vulpes deinde ubi evasit,
comitem relictum
ornate copioseque hortabatur
ut aequo animo exspectaret.
"Quantum" inquit "barbae
tibi in mento est,
si tantum sapientiae dedissent di,
haud ita securus istuc descendisses.
Ergo vale! Equidem evasi.
Tu summam da operam,
ut per te evadas.
Me autem est quod impediat,
quo minus in itinere diutius cessem."
Finem igitur
semper respicere debemus.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment