SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Aarne-Thompson type 47E. In LaFontaine, the fable is 12.17, Le Renard, le Loup et le Cheval.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Vulpēs, quae adulēscēns illa quidem erat, sed callidissima, cum prīmum in vitā suā equum cōnspexisset, lupō cuidam parum expertō, "Accurre" inquit "nam animal nesciō quod pulcherrimum ac maximum in nostrīs campīs pāscitur. Quod illud modo vīdī, etiam nunc vehementer laetor." Tum alter "Estne" inquit "istud validius quam nōs? Mōnstrā mihi sōdēs eius velut imāginem." Cui vulpēs ita respondit: "Sī vel pictor essem vel dīcendī studiōsus adulēscēns, gaudium iam nunc sentīrēs, quod paulō post sentiēs, ubi illud videris. Venī modo! Haud sciō an hanc nōbīs praedam mīserit Fortūna." Itaque veniunt ad equum in pāscua missum. Ille autem huius modī amīcōs tantī fēcit, ut sēmitā abitūrus esset. "Domine" inquit vulpēs "grātum nōbīs, servīs tuīs, fēceris, sī nōmen tuum ēdideris." Cui equus, haud sānē stultus, "Nōmen" inquit "legitōte ipsa et amīcus iste. Potestis enim; quia sūtor meus nōmen circā soleās īnscrīpsit." Vulpēs tamen veniam ob īnscītiam suam petīvit: "Parentēs" inquit "meī ut pauperēs, quippe quibus nihil prōrsus praeter latebram esset, mē ērudiendam haud cūrāvērunt. Hic autem lupus dīvitēs parentēs fēcērunt ut legere disceret." Lupus igitur, cui valdē placēbat adūlātiō illīus, appropinquāvit. Sed, dum sē iactat, dentēs perdidit quattuor. Nam equus, ubi gravius calcēs remīsit, in fugam sē dedit. Lupō autem miserō atque cruentō, humī sē volventī, "Frāter" inquit illa, "hoc sānē illud vērum esse probat quod mihi ōlim dīxērunt prūdentēs. Ecce, tibi in mālā ita īnscrīpsit illud animal: Ignōtō nihil cōnfīdat sapiēns!"
ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Vulpes, quae aduléscens illa quidem erat, sed callidíssima, cum primum in vita sua equum conspexísset, lupo cuidam parum expérto, "Accúrre" inquit "nam ánimal néscio quod pulchérrimum ac máximum in nostris campis páscitur. Quod illud modo vidi, étiam nunc veheménter laetor." Tum alter "Estne" inquit "istud valídius quam nos? Monstra mihi sodes eius velut imáginem." Cui vulpes ita respóndit: "Si vel pictor essem vel dicéndi studiósus aduléscens, gaúdium iam nunc sentíres, quod paulo post sénties, ubi illud víderis. Veni modo! Haud scio an hanc nobis praedam míserit Fortúna." Ítaque véniunt ad equum in páscua missum. Ille autem huius modi amícos tanti fecit, ut sémita abitúrus esset. "Dómine" inquit vulpes "gratum nobis, servis tuis, féceris, si nomen tuum edíderis." Cui equus, haud sane stultus, "Nomen" inquit "legitóte ipsa et amícus iste. Potéstis enim; quia sutor meus nomen circa sóleas inscrípsit." Vulpes tamen véniam ob inscítiam suam petívit: "Paréntes" inquit "mei ut paúperes, quippe quibus nihil prorsus praeter látebram esset, me erudiéndam haud curavérunt. Hic autem lupus dívites paréntes fecérunt ut légere dísceret." Lupus ígitur, cui valde placébat adulátio illíus, appropinquávit. Sed, dum se iactat, dentes pérdidit quáttuor. Nam equus, ubi grávius calces remísit, in fugam se dedit. Lupo autem mísero atque cruénto, humi se volvénti, "Frater" inquit illa, "hoc sane illud verum esse probat quod mihi olim dixérunt prudéntes. Ecce, tibi in mala ita inscrípsit illud ánimal: Ignóto nihil confídat sápiens!"
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:
Vulpes,
quae adulescens illa quidem erat,
sed callidissima,
cum primum in vita sua
equum conspexisset,
lupo cuidam parum experto,
"Accurre" inquit
"nam animal nescio quod
pulcherrimum ac maximum
in nostris campis pascitur.
Quod illud modo vidi,
etiam nunc vehementer laetor."
Tum alter "Estne" inquit
"istud validius quam nos?
Monstra mihi sodes
eius velut imaginem."
Cui vulpes ita respondit:
"Si vel pictor essem
vel dicendi studiosus adulescens,
gaudium iam nunc sentires,
quod paulo post senties,
ubi illud videris.
Veni modo!
Haud scio
an hanc nobis praedam
miserit Fortuna."
Itaque veniunt
ad equum in pascua missum.
Ille autem
huius modi amicos tanti fecit,
ut semita abiturus esset.
"Domine" inquit vulpes
"gratum nobis, servis tuis, feceris,
si nomen tuum edideris."
Cui equus, haud sane stultus,
"Nomen" inquit
"legitote ipsa et amicus iste.
Potestis enim;
quia sutor meus
nomen circa soleas inscripsit."
Vulpes tamen
veniam ob inscitiam suam petivit:
"Parentes" inquit "mei ut pauperes,
quippe quibus
nihil prorsus praeter latebram esset,
me erudiendam haud curaverunt.
Hic autem lupus
divites parentes fecerunt
ut legere disceret."
Lupus igitur,
cui valde placebat adulatio illius,
appropinquavit.
Sed, dum se iactat,
dentes perdidit quattuor.
Nam equus,
ubi gravius calces remisit,
in fugam se dedit.
Lupo autem
misero atque cruento,
humi se volventi,
"Frater" inquit illa,
"hoc sane illud verum esse probat
quod mihi olim dixerunt prudentes.
Ecce, tibi in mala
ita inscripsit illud animal:
Ignoto nihil confidat sapiens!"
IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: