Sunday, January 24, 2010

Senex et Mors (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 60. In LaFontaine, the fable is 1.16, La Mort et le bûcheron.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Colōnus quīdam senex, lignīs sarmentīsque nimium onerātus annīsque parum ērēctus, dum, foliīs paene tēctus, casam suam fūmō nigram petit, gemēns ac tardō gradū ambulābat. Tandem, cum nihil amplius vel cōnārī vel tolerāre posset, fasce positō, dē sorte suā trīstis cōgitābat. "Num quod" inquit "umquam mihi gaudium fuit, postquam nātus sum? Ubivīs terrārum ecquis mē pauperior? Saepius nihil pānis, numquam quiētis quicquam; uxor puerīque, mīlitēs ac tribūta, crēditor, mūnera." Hīs rēbus miserī sānē hominis imāginem effingit. Mortem igitur ad sē vocat, quae sine morā adest rogatque quid vellet. "Idcircō" inquit ille "tē arcessīvī, ut tuō auxiliō haec ligna iterum susciperem. Haud diū morāberis." Mors cuilibet malō adfert remedium. Nōs autem nē pedem quidem hinc discēdāmus. Patī enim quam morī minus miserum arbitrāmur cūnctī.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Colónus quidam senex, lignis sarmentísque nímium onerátus annísque parum eréctus, dum, fóliis paene tectus, casam suam fumo nigram petit, gemens ac tardo gradu ambulábat. Tandem, cum nihil ámplius vel conári vel toleráre posset, fasce pósito, de sorte sua tristis cogitábat. "Num quod" inquit "umquam mihi gaúdium fuit, postquam natus sum? Úbivis terrárum ecquis me paupérior? Saépius nihil panis, numquam quiétis quicquam; uxor pueríque, mílites ac tribúta, créditor, múnera." His rebus míseri sane hóminis imáginem effíngit. Mortem ígitur ad se vocat, quae sine mora adest rogátque quid vellet. "Idcírco" inquit ille "te arcessívi, ut tuo auxílio haec ligna íterum suscíperem. Haud diu moráberis." Mors cuílibet malo adfert remédium. Nos autem ne pedem quidem hinc discedámus. Pati enim quam mori minus míserum arbitrámur cuncti.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Colonus quidam senex,
lignis sarmentisque nimium oneratus
annisque parum erectus,
dum, foliis paene tectus,
casam suam fumo nigram petit,
gemens ac tardo gradu ambulabat.
Tandem,
cum nihil amplius
vel conari vel tolerare posset,
fasce posito,
de sorte sua tristis cogitabat.
"Num quod" inquit
"umquam mihi gaudium fuit,
postquam natus sum?
Ubivis terrarum
ecquis me pauperior?
Saepius nihil panis,
numquam quietis quicquam;
uxor puerique,
milites ac tributa,
creditor, munera."
His rebus
miseri sane hominis imaginem effingit.
Mortem igitur ad se vocat,
quae sine mora adest
rogatque quid vellet.
"Idcirco" inquit ille "te arcessivi,
ut tuo auxilio
haec ligna iterum susciperem.
Haud diu moraberis."
Mors
cuilibet malo adfert remedium.
Nos autem
ne pedem quidem hinc discedamus.
Pati enim quam mori
minus miserum arbitramur cuncti.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: