READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)
VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:
Sublīmem rapuit Volucer Iovis unguibus agnum;

Cōnspicit intereā Corvus. Sī crēdere fās est,

Tum gregis in rēgem vēlōcibus irruit ālīs:

In vellus tamen infēlix tantum implicat unguēs:

Haud mora longa fuit, cum captī Rusticus ālās

Fertur, quae sit avis, cuīdam dīxisse rogantī,

PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:
Volucer Iovis agnum unguibus sublīmem rapuit; iter āërium ē celsā rūpe secābat. Intereā Corvus cōnspicit. Sī crēdere fās est, hic aemulus pecus dēspoliāre statuit; tum in gregis rēgem ālīs vēlōcibus irruit: pennārum strīdor ad sīdera alta venit. Infēlix tamen in vellus tantum unguēs implicat: ambitiōsus, arte suā avis dēperit. Mora haud longa fuit, cum rusticus captī ālās incīsit, et puerīs lūdibriō dedit. Fertur dīxisse cuīdam rogantī quae sit avis, "Nunc ego Corvus sum, mox Iovis āles eram."
STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Vólucer Iovis agnum únguibus sublímem rápuit; iter aérium e celsa rupe secábat. Intérea Corvus cónspicit. Si crédere fas est, hic aémulus pecus despoliáre státuit; tum in gregis regem alis velócibus írruit: pennárum stridor ad sídera alta venit. Infélix tamen in vellus tantum ungues ímplicat: ambitiósus, arte sua avis déperit. Mora haud longa fuit, cum rústicus capti alas incísit, et púeris ludíbrio dedit. Fertur dixísse cuidam rogánti quae sit avis, "Nunc ego Corvus sum, mox Iovis ales eram."
ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.
Sublī·mem rapu·it Volu·cer Iovi·s unguibus· agnum;

Cōnspicit· intere·ā Cor·vus. Sī· crēdere· fās est,

Tum gregi·s in rē·gem vē·lōcibus· irruit· ālīs:

In vel·lus tame·n infē·lix tan·t~ implicat· unguēs:

Haud mora· longa fu·it, cum· captī· rusticus· ālās

Fertur,· quae sit a·vis, cuī·dam dīx·isse ro·gantī,

IMAGE. Here's an illustration for the fable (image source) from a 15th-century edition of Aesop:

What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: Volucer Iovis agnum unguibus sublimem rapuit; iter aërium e celsa rupe secabat. Interea Corvus conspicit. Si credere fas est, hic aemulus pecus despoliare statuit; tum in gregis regem alis velocibus irruit: pennarum stridor ad sidera alta venit. Infelix tamen in vellus tantum ungues implicat: ambitiosus, arte sua avis deperit. Mora haud longa fuit, cum rusticus capti alas incisit, et pueris ludibrio dedit. Fertur dixisse cuidam roganti quae sit avis, "Nunc ego Corvus sum, mox Iovis ales eram."