Friday, January 22, 2010

Ranae Regem Petunt (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 44. In LaFontaine, the fable is 3.4, Les Grenouilles qui demandent un Roi.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Rānae quondam, populārī cīvitātis genere, nōn iam, ut ōlim, contentae, tantōs clāmōrēs ēdēbant, ut Iuppiter rēgis potestātī eās subiēcerit. Itaque dē caelō eīs cecidit rēx mītis sānē ingeniī, et tantō quidem strepitū, ut illae, stulta profectō gēns, ac timida, quae palūdēs habitat, sub aquās sē condere pergerent. Et inter iuncōs arundinēsque vel cavīs locīs latentēs, diū nōn audēbant vultum eius suspicere, quem gigantem inaudītum esse crēdēbant. Rē vērā autem tignum erat, cuius quaedam quasi gravitās ōris timōre eam adfēcit quae ad rēgem videndum ex latebrā suā prīma prōdīre audēbat. Accēdit tamen tremēns, sequitur altera, tum tertia; mox astat exāmen. Dēnique velut iam familiārēs in rēgis suī umerum īnsiliunt. Quod ille haud molestē fert; tacitus scīlicet restat. Interim Iovis aurēs iam paene rumpuntur; nam rānārum populus "Dā nōbīs" inquiunt "rēgem, quī sē moveat!" Rēgem igitur eīs deōrum rēx mīsit gruem, quī eās ad arbitrium suum mordēbat, edēbat, interficiēbat. Rānīs deinde querentibus Iuppiter "Quid" inquit "istud est? num suīs legibus mē subiciet voluntās vestra? Oportuit prīmō prīstinam cīvitātem istam servāre. Quod quoniam haud fēcistis, satis esse dēbēbat, sī prīmus ille rēx vōbīs facilis fuit dulcisque. Hōc autem rēge, quī nunc est, estōte contentae, nē in peiōris manūs incidātis."



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ranae quondam, populári civitátis génere, non iam, ut olim, conténtae, tantos clamóres edébant, ut Iúppiter regis potestáti eas subiécerit. Ítaque de caelo eis cécidit rex mitis sane ingénii, et tanto quidem strépitu, ut illae, stulta profécto gens, ac tímida, quae palúdes hábitat, sub aquas se cóndere pérgerent. Et inter iuncos arundinésque vel cavis locis laténtes, diu non audébant vultum eius suspícere, quem gigántem inaudítum esse credébant. Re vera autem tignum erat, cuius quaedam quasi grávitas oris timóre eam adfécit quae ad regem vidéndum ex látebra sua prima prodíre audébat. Accédit tamen tremens, séquitur áltera, tum tértia; mox astat exámen. Dénique velut iam familiáres in regis sui úmerum insíliunt. Quod ille haud moléste fert; tácitus scílicet restat. Ínterim Iovis aures iam paene rumpúntur; nam ranárum pópulus "Da nobis" ínquiunt "regem, qui se móveat!" Regem ígitur eis deórum rex misit gruem, qui eas ad arbítrium suum mordébat, edébat, interficiébat. Ranis deínde queréntibus Iúppiter "Quid" inquit "istud est? num suis légibus me subíciet volúntas vestra? Opórtuit primo prístinam civitátem istam serváre. Quod quóniam haud fecístis, satis esse debébat, si primus ille rex vobis fácilis fuit dulcísque. Hoc autem rege, qui nunc est, estóte conténtae, ne in peióris manus incidátis."



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Ranae quondam,
populari civitatis genere,
non iam, ut olim, contentae,
tantos clamores edebant,
ut Iuppiter
regis potestati eas subiecerit.
Itaque de caelo
eis cecidit rex mitis sane ingenii,
et tanto quidem strepitu,
ut illae,
stulta profecto gens, ac timida,
quae paludes habitat,
sub aquas se condere pergerent.
Et inter iuncos arundinesque
vel cavis locis latentes,
diu non audebant
vultum eius suspicere,
quem gigantem inauditum esse
credebant.
Re vera autem tignum erat,
cuius
quaedam quasi gravitas oris
timore eam adfecit
quae ad regem videndum
ex latebra sua
prima prodire audebat.
Accedit tamen tremens,
sequitur altera, tum tertia;
mox astat examen.
Denique velut iam familiares
in regis sui umerum insiliunt.
Quod ille haud moleste fert;
tacitus scilicet restat.
Interim Iovis aures
iam paene rumpuntur;
nam ranarum populus
"Da nobis" inquiunt "regem,
qui se moveat!"
Regem igitur
eis deorum rex misit gruem,
qui eas ad arbitrium suum
mordebat, edebat, interficiebat.
Ranis deinde querentibus
Iuppiter "Quid" inquit "istud est?
num suis legibus
me subiciet voluntas vestra?
Oportuit primo
pristinam civitatem istam servare.
Quod quoniam haud fecistis,
satis esse debebat,
si primus ille rex
vobis facilis fuit dulcisque.
Hoc autem rege, qui nunc est,
estote contentae,
ne in peioris manus incidatis."



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: