Tuesday, January 19, 2010

Lupus et Canis (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 346. In LaFontaine, the fable is 1.5, Le Loup et le Chien.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lupus, cui propter canum vigilantiam nihil restābat praeter ossa ac pellem, canī Molossō validō pulchrōque, et pinguī ac nitidō, per imprūdentiam errantī, obviam factus est. In quem impetum facere volēbat ille quidem domumque eum abripere, sed proelium cōnserere cum cane maximō opus erat, quī sē fortiter dēfendere posset. Itaque lupus summissē accēdēns cum eō conloquī incipit laudandō atque admirandō corpore eius nitidissimō. Cui ille, "In tuā" inquit "sōlīus manū est, mī amīce, ut, quam ego sum, tam pinguis fīās. Fuge modo silvās, ubi aequālibus tuīs miserrimīs eadem sors sit omnibus, nempe ut famē moriantur. Quid enim? Nihil certī, nihil tibi quiētō vel sine pretiō cibī; omnia gladiō adepta. Sequere mē; vitam multō beātiōrem agēs." Tum lupus, "Quidnam" inquit "facere oportēbit?" "Paene nihil" inquit alter; "mendīcōs ac fūrēs persequī, familiae blandīrī, dominum adūlārī. Hinc tibi illa praemia: cibī reliquiae omnis generis, gallīnae vel columbae ossa, nē dē crēbrīs complexibus dīcam." Lupus igitur iam eam sibi fēlicitātem animō fingēbat, quae sē flēre cōgeret. Sed cum iter ambō facerent, collum canis attrītum cōnspicātus, "Quidnam" inquit "est istud?" "Nihil." "Quid ait? nihilne est?" "Parva sānē rēs est." "Dīc sōdēs." "Collāre, quō mē vinciunt, fortasse causa est." "Vinciunt autem? Nōnne quōlibet currere licet?" "Haud semper; sed quid rēfert?" "Tantī rēfert, ut neque istās cēnās omnēs cupiam, neque istō pretiō thēsaurum." Quō dictō, lupus effūgit; et usque adhūc currit.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lupus, cui propter canum vigilántiam nihil restábat praeter ossa ac pellem, cani Molósso válido pulchróque, et pingui ac nítido, per imprudéntiam erránti, óbviam factus est. In quem ímpetum fácere volébat ille quidem domúmque eum abrípere, sed proélium consérere cum cane máximo opus erat, qui se fórtiter deféndere posset. Ítaque lupus summísse accédens cum eo cónloqui íncipit laudándo atque admirándo córpore eius nitidíssimo. Cui ille, "In tua" inquit "solíus manu est, mi amíce, ut, quam ego sum, tam pinguis fias. Fuge modo silvas, ubi aequálibus tuis misérrimis eadem sors sit ómnibus, nempe ut fame moriántur. Quid enim? Nihil certi, nihil tibi quiéto vel sine prétio cibi; ómnia gládio adépta. Séquere me; vitam multo beatiórem ages." Tum lupus, "Quidnam" inquit "fácere oportébit?" "Paene nihil" inquit alter; "mendícos ac fures pérsequi, famíliae blandíri, dóminum adulári. Hinc tibi illa praémia: cibi relíquiae omnis géneris, gallínae vel colúmbae ossa, ne de crebris compléxibus dicam." Lupus ígitur iam eam sibi felicitátem ánimo fingébat, quae se flere cógeret. Sed cum iter ambo fácerent, collum canis attrítum conspicátus, "Quidnam" inquit "est istud?" "Nihil." "Quid ait? nihílne est?" "Parva sane res est." "Dic sodes." "Colláre, quo me vínciunt, fortásse causa est." "Vínciunt autem? Nonne quólibet cúrrere licet?" "Haud semper; sed quid refert?" "Tanti refert, ut neque istas cenas omnes cúpiam, neque isto prétio thesaúrum." Quo dicto, lupus effúgit; et usque adhuc currit.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Lupus,
cui propter canum vigilantiam
nihil restabat praeter ossa ac pellem,
cani Molosso valido pulchroque,
et pingui ac nitido,
per imprudentiam erranti,
obviam factus est.
In quem impetum
facere volebat ille quidem
domumque eum abripere,
sed proelium conserere
cum cane maximo opus erat,
qui se fortiter defendere posset.
Itaque lupus summisse accedens
cum eo conloqui incipit
laudando atque admirando
corpore eius nitidissimo.
Cui ille,
"In tua" inquit "solius manu est,
mi amice,
ut, quam ego sum, tam pinguis fias.
Fuge modo silvas,
ubi aequalibus tuis miserrimis
eadem sors sit omnibus,
nempe ut fame moriantur.
Quid enim?
Nihil certi,
nihil tibi quieto vel sine pretio cibi;
omnia gladio adepta.
Sequere me;
vitam multo beatiorem ages."
Tum lupus,
"Quidnam" inquit "facere oportebit?"
"Paene nihil" inquit alter;
"mendicos ac fures persequi,
familiae blandiri, dominum adulari.
Hinc tibi illa praemia:
cibi reliquiae omnis generis,
gallinae vel columbae ossa,
ne de crebris complexibus dicam."
Lupus igitur
iam eam sibi felicitatem animo fingebat,
quae se flere cogeret.
Sed cum iter ambo facerent,
collum canis attritum conspicatus,
"Quidnam" inquit "est istud?"
"Nihil."
"Quid ait? nihilne est?"
"Parva sane res est."
"Dic sodes."
"Collare, quo me vinciunt,
fortasse causa est."
"Vinciunt autem?
Nonne quolibet currere licet?"
"Haud semper; sed quid refert?"
"Tanti refert,
ut neque istas cenas omnes cupiam,
neque isto pretio thesaurum."
Quo dicto, lupus effugit;
et usque adhuc currit.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: