Monday, January 25, 2010

Lepus et Testudo (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 226. In LaFontaine, the fable is 6.10, Le Lièvre et la Tortue.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Nihil prōdest currere, nisi mātūrē prōfectus sīs. Testēs mihi sunt lepus et testūdō. "Pignore" inquit haec "certēmus, quod tuum erit, nisi sērius mētam attingēs." "Sērius autem? num sāna es? Immō elleborī magnā vī sūmptā tē pūrgāre dēbēs." Ita respondit ille curriculō nātus. Cui altera "Sīve sāna" inquit "sīve īnsāna sum, certāmen poscō." Pignora igitur prope mētam prōposuērunt ambō; quae quālia fuerint, nihil ad rem, neque quem arbitrum lēgerint. Leporī quidem quattuor tantum saltūs faciendī erant - illōs dīcō quōs tum videās, cum paene captus canēs, iam procul relictōs atque quasi ad Kalendās Graecās dīlātōs, campum peragrāre cōgit. Itaque, ut cui tempus esset ad grāmen carpendum, ad dormiendum, ad ventum captandum, illam gradū quōdam senātōriō īre patiēbātur. Quae iam profecta multum cōnātur, lentē festīnat. Hic autem tālem spernēns victōriam, sine glōriā certāmen fore ratus, sērō proficīscī decēre crēdēbat. Grāmen prīmō carpere, requiēscere, prōrsus aliud agere; dēnique, cum illam mētae iam appropinquantem vīdisset, currere, ut sagitta ēmissa. Sed nēquīquam; nam nihil prōfuit impetus; prior advēnit illa. Quae "Agedum" inquit "nōnne rēctē dīxī? Quid prōdest ista celeritās? Mē nihilō minus vīcisse vidēs. Et quid sī tū quoque casam tēcum portārēs?"



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Nihil prodest cúrrere, nisi matúre proféctus sis. Testes mihi sunt lepus et testúdo. "Pígnore" inquit haec "certémus, quod tuum erit, nisi sérius metam attínges." "Sérius autem? num sana es? Immo ellébori magna vi sumpta te purgáre debes." Ita respóndit ille currículo natus. Cui áltera "Sive sana" inquit "sive insána sum, certámen posco." Pígnora ígitur prope metam proposuérunt ambo; quae quália fúerint, nihil ad rem, neque quem árbitrum légerint. Lépori quidem quáttuor tantum saltus faciéndi erant - illos dico quos tum vídeas, cum paene captus canes, iam procul relíctos atque quasi ad Kaléndas Graecas dilátos, campum peragráre cogit. Ítaque, ut cui tempus esset ad gramen carpéndum, ad dormiéndum, ad ventum captándum, illam gradu quodam senatório ire patiebátur. Quae iam profécta multum conátur, lente festínat. Hic autem talem spernens victóriam, sine glória certámen fore ratus, sero proficísci decére credébat. Gramen primo cárpere, requiéscere, prorsus áliud ágere; dénique, cum illam metae iam appropinquántem vidísset, cúrrere, ut sagítta emíssa. Sed nequíquam; nam nihil prófuit ímpetus; prior advénit illa. Quae "Ágedum" inquit "nonne recte dixi? Quid prodest ista celéritas? Me níhilo minus vicísse vides. Et quid si tu quoque casam tecum portáres?"



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Nihil prodest currere,
nisi mature profectus sis.
Testes mihi sunt lepus et testudo.
"Pignore" inquit haec "certemus,
quod tuum erit,
nisi serius metam attinges."
"Serius autem? num sana es?
Immo ellebori magna vi sumpta
te purgare debes."
Ita respondit
ille curriculo natus.
Cui altera "Sive sana" inquit
"sive insana sum,
certamen posco."
Pignora igitur
prope metam proposuerunt ambo;
quae qualia fuerint, nihil ad rem,
neque quem arbitrum legerint.
Lepori quidem
quattuor tantum saltus
faciendi erant -
illos dico quos tum videas,
cum paene captus canes,
iam procul relictos
atque quasi ad Kalendas Graecas dilatos,
campum peragrare cogit.
Itaque,
ut cui tempus esset ad gramen carpendum,
ad dormiendum,
ad ventum captandum,
illam
gradu quodam senatorio
ire patiebatur.
Quae iam profecta
multum conatur,
lente festinat.
Hic autem
talem spernens victoriam,
sine gloria certamen fore ratus,
sero proficisci decere credebat.
Gramen primo carpere,
requiescere, prorsus aliud agere;
denique,
cum illam metae iam appropinquantem
vidisset,
currere, ut sagitta emissa.
Sed nequiquam;
nam nihil profuit impetus;
prior advenit illa.
Quae "Agedum" inquit
"nonne recte dixi?
Quid prodest ista celeritas?
Me nihilo minus vicisse vides.
Et quid si tu quoque
casam tecum portares?"



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: