Monday, May 3, 2010

Leo et Porcus (Abstemius)

SOURCE: You can find both the first and second "hecatomythia" of Abstemius in Nevelet's monumental Aesop published in 1610, available at GoogleBooks. You can find out more about Abstemius at the Aesopus wiki. This is fable 93 in Abstemius. Perry only includes a few sporadic fables from Abstemius in his index, and there is no Perry number for this fable.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Leo, cum sociōs asciscere sibi vellet, multaque animālia sēsē illī adiungere optārent, idque precibus et vōtīs exposcerent, cēterīs sprētīs, cum porcō sōlum societātem voluit inīre: rogātus autem causam, rēspondit: Quia hoc animal adeō fīdum est, ut amīcōs et sociōs in nullō, quantumvīs magnō, discrīmine nunquam relinquat. Haec fābula docet eōrum amīcitiam appetendam quī adversitātis tempore a praestando auxiliō nōn referunt pedem.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Leo, cum sócios ascíscere sibi vellet, multáque animália sese illi adiúngere optárent, idque précibus et votis expóscerent, céteris spretis, cum porco solum societátem vóluit iníre: rogátus autem causam, respóndit: Quia hoc ánimal adeo fidum est, ut amícos et sócios in nullo, quantúmvis magno, discrímine nunquam relínquat. Haec fábula docet eórum amicítiam appeténdam qui adversitátis témpore a praestándo auxílio non réferunt pedem.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Leo,
cum socios asciscere sibi vellet,
multaque animalia
sese illi adiungere optarent,
idque
precibus et votis exposcerent,
ceteris spretis,
cum porco solum
societatem voluit inire:
rogatus autem causam,
respondit:
Quia hoc animal
adeo fidum est,
ut amicos et socios
in nullo, quantumvis magno, discrimine
nunquam relinquat.
Haec fabula docet
eorum amicitiam appetendam
qui
adversitatis tempore
a praestando auxilio
non referunt pedem.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source):




No comments:

Post a Comment