Thursday, May 6, 2010

Gallina, Pullus et Milvus (Abstemius)

SOURCE: You can find both the first and second "hecatomythia" of Abstemius in Nevelet's monumental Aesop published in 1610, available at GoogleBooks. You can find out more about Abstemius at the Aesopus wiki. This is fable 140 in Abstemius. Perry only includes a few sporadic fables from Abstemius in his index, and there is no Perry number for this fable.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Gallīna pullōs complūrēs habēns, vehementer extimescēbat, nē sibi ā milvō surriperentur. Unde saepe eōs sub ālā vīsō milvō congregāns, ab inimīcā ālite tūtābātur. Sed quādam diē milvum ad sē accēdente cōnspicāta, fīliōs convocāvit, quī omnēs properē ad vōcem mātris currentēs, salvī factī sunt, ūnō dumtaxat exceptō, quī mātris vōce contemptā, dum grānum trīticī ēsse cupit, per āera curvīs unguibus ā saevā ave raptus est. Fābula indicat quī parentum imperiō nōn obsequuntur, in maximās calamitātēs incidere.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Gallína pullos complúres habens, veheménter extimescébat, ne sibi a milvo surriperéntur. Unde saepe eos sub ala viso milvo cóngregans, ab inimíca álite tutabátur. Sed quadam die milvum ad se accedénte conspicáta, fílios convocávit, qui omnes própere ad vocem matris curréntes, salvi facti sunt, uno dumtáxat excépto, qui matris voce contémpta, dum granum trítici esse cupit, per áera curvis únguibus a saeva ave raptus est. Fábula índicat qui paréntum império non obsequúntur, in máximas calamitátes incídere.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Gallina
pullos complures habens,
vehementer extimescebat,
ne sibi a milvo surriperentur.
Unde saepe
eos sub ala viso milvo congregans,
ab inimica alite tutabatur.
Sed quadam die
milvum ad se accedente conspicata,
filios convocavit,
qui omnes
propere ad vocem matris currentes,
salvi facti sunt,
uno dumtaxat excepto,
qui
matris voce contempta,
dum granum tritici esse cupit,
per aera
curvis unguibus
a saeva ave raptus est.
Fabula indicat
qui
parentum imperio non obsequuntur,
in maximas calamitates incidere.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a predatory bird at work:




No comments:

Post a Comment