Wednesday, March 10, 2010

Pastor, Oves, et Lupus Compater (Odo)

SOURCE: Odo of Cheriton's' Latin fables are available in Hervieux's edition at GoogleBooks, and there is a delightful English translation by John Jacobs: The Fables of Odo of Cheriton.

This is fable 23 in Hervieux's edition. For more information and other versions of this particular fable, see the links list for Perry 234.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Contigit quod quīdam Paterfamilias habuit duodecim Ovēs. Voluit peregrīnārī et commendāvit Ovēs suās Īsengrīmō, id est Lupō, compatrī suō. Et compater iūrāvit quod bene cōnservāret eās. Profectus est statim. Īsengrīmus interim cōgitāvit dē Ovibus et ūnō diē comēdit dē ūnā, alterā diē dē aliā, ita quod vix trēs invēnit Paterfamilias, quando reversus est. Quaerēbat ā compatre quid factum fuerit dē aliīs Ovibus. Rēspondit Īsengrīmus quod mors ex temporālitāte vēnit super eās. Et dīxit Paterfamilias: Dā mihi pellēs; et inventa sunt vestīgia dentium Lupī. Et ait Paterfamilias: Reus es mortis; et fēcit Lupum suspendī.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Cóntigit quod quidam Paterfamílias hábuit duódecim Oves. Vóluit peregrinári et commendávit Oves suas Isengrímo, id est Lupo, cómpatri suo. Et cómpater iurávit quod bene conserváret eas. Proféctus est statim. Isengrímus ínterim cogitávit de Óvibus et uno die comédit de una, áltera die de alia, ita quod vix tres invénit Paterfamílias, quando revérsus est. Quaerébat a cómpatre quid factum fúerit de áliis Óvibus. Respóndit Isengrímus quod mors ex temporalitáte venit super eas. Et dixit Paterfamílias: Da mihi pelles; et invénta sunt vestígia déntium Lupi. Et ait Paterfamílias: Reus es mortis; et fecit Lupum suspéndi.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Contigit quod
quidam Paterfamilias
habuit duodecim Oves.
Voluit peregrinari
et commendavit Oves suas
Isengrimo, id est Lupo,
compatri suo.
Et compater iuravit
quod bene conservaret eas.
Profectus est statim.
Isengrimus interim
cogitavit de Ovibus
et uno die comedit de una,
altera die de alia,
ita
quod vix tres invenit
Paterfamilias,
quando reversus est.
Quaerebat a compatre
quid factum fuerit
de aliis Ovibus.
Respondit Isengrimus
quod mors
ex temporalitate
venit super eas.
Et dixit Paterfamilias:
Da mihi pelles;
et inventa sunt
vestigia dentium Lupi.
Et ait Paterfamilias:
Reus es mortis;
et fecit
Lupum suspendi.



IMAGE. Here is the illustration of a wolf playing shepherd as imagined by Aractingy:




No comments:

Post a Comment