Wednesday, March 10, 2010

Ludovicus et Asinus (Gradatim)

SOURCE: The New Gradatim by H.R. Heatley, H.N. Kingdom, W.C. Collar (1900) at GoogleBooks. This is not in the Aesopic corpus, but it fits in with the spirit of Aesop, making fun of the pretentious astrologers.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Ludovīcus, rēx Gallōrum, fidem māximam habēbat eī generī hominum, quī astrologī vocantur, quod mōtū stellārum imbrēs ventōsque praedīcere solent. Rēx, quī multum in vēnātiōnibus erat, aliquandō dum māgnum cervum canibus per silvās agitat, celerī equō longē ante omnēs sociōs praetervectus est. Intereā caelum nūbibus obscūrātur, gravisque imber cum multā grandine in terram dēcidit. Rēx igitur, quod parvam casam inter arborēs videt, tempestātis perfugium petit. Tum ubi is graviter incūsābat indoctōs illōs astrologōs, "Nūlla tamen tempestās," respondit agricola cūius casa erat, "mē incautum excipit; semper enim meus asinus, quī frūgēs hortī ad forum portāre solet, vōce raucā imbrem mihi praedīcit." "Nīmīrum," cum rīsū respondit rēx, "si tuus asinus tam bonus astrologus est, meōs astrologōs posthāc in numerō asinōrum habēbō."



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Ludovícus, rex Gallórum, fidem máximam habébat ei géneri hóminum, qui astrólogi vocántur, quod motu stellárum imbres ventósque praedícere solent. Rex, qui multum in venatiónibus erat, aliquándo dum magnum cervum cánibus per silvas ágitat, céleri equo longe ante omnes sócios praetervéctus est. Intérea caelum núbibus obscurátur, gravísque imber cum multa grándine in terram décidit. Rex ígitur, quod parvam casam inter árbores videt, tempestátis perfúgium petit. Tum ubi is gráviter incusábat indóctos illos astrólogos, "Nulla tamen tempéstas," respóndit agrícola cuius casa erat, "me incaútum éxcipit; semper enim meus ásinus, qui fruges horti ad forum portáre solet, voce rauca imbrem mihi praédicit." "Nimírum," cum risu respóndit rex, "si tuus ásinus tam bonus astrólogus est, meos astrólogos posthac in número asinórum habébo."



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Ludovicus, rex Gallorum,
fidem maximam habebat
ei generi hominum,
qui astrologi vocantur,
quod
motu stellarum
imbres ventosque praedicere solent.
Rex,
qui multum in venationibus erat,
aliquando
dum magnum cervum
canibus per silvas agitat,
celeri equo
longe ante omnes socios
praetervectus est.
Interea
caelum nubibus obscuratur,
gravisque imber
cum multa grandine
in terram decidit.
Rex igitur,
quod
parvam casam inter arbores videt,
tempestatis perfugium petit.
Tum ubi is
graviter incusabat
indoctos illos astrologos,
"Nulla tamen tempestas,"
respondit agricola cuius casa erat,
"me incautum excipit;
semper enim meus asinus,
qui
fruges horti ad forum portare solet,
voce rauca
imbrem mihi praedicit."
"Nimirum," cum risu respondit rex,
"si tuus asinus
tam bonus astrologus est,
meos astrologos
posthac in numero asinorum habebo."




IMAGE. Here is an illustration for the story (image source), showing poor Eeyore in the rain: