Wednesday, March 3, 2010

Simia et Iuppiter (Osius)

SOURCE: The poem comes from Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, published in 1574, and online at the University of Mannheim as page images and text scan. This is poem 86 in the collection. For parallel versions, see Perry 364.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Conciliō cōgēns animālia Iuppiter ōlim
Consiliō causam, cūr ea cōgat, habet.
Cuīnam sit sobolēs pulcherrima scīre labōrat,

Discere quod tālī conditiōne parat.
Sīmiolum tum prīma suum mox Sīmia praefert,

Ostendēnsque Iovī tālia verba facit:
Dēsine plūs aliīs formōsam quaerere prōlem
Iuppiter, hāc quod sit nōn prior ulla, liquet.
Cuī Deus, est ideō nūdīs ea nātibus, inquit,
Hōc insīgne probēs scīlicet esse decus.
Quī temerē sē nōn ipsum laudāre verētur,

Ille suō laus haec sordeat ōre facit.


PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Iuppiter ōlim conciliō animālia cōgēns, consiliō causam habet cūr ea cōgat: scīre labōrat cuīnam sobolēs pulcherrima sit, quod conditiōne tālī discere parat. Tum mox Sīmia prīma sīmiolum suum praefert, et, Iovī ostendēns, verba tālia facit: "Iuppiter, dēsine quaerere plūs formōsam aliīs prōlem. Liquet quod hāc prior ulla nōn sit." Cuī Deus inquit: ideō ea nātibus nūdīs est, probēs scīlicet hōc decus insīgne esse. ille, quī temerē nōn verētur sē ipsum laudāre, facit ōre suō haec laus sordeat.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Iúppiter olim concílio animália cogens, consílio causam habet cur ea cogat: scire labórat cuinam sóboles pulchérrima sit, quod conditióne tali díscere parat. Tum mox Símia prima simíolum suum praefert, et, Iovi osténdens, verba tália facit: "Iúppiter, désine quaérere plus formósam áliis prolem. Liquet quod hac prior ulla non sit." Cui Deus inquit: ídeo ea nátibus nudis est, probes scílicet hoc decus insígne esse. Ille, qui témere non verétur se ipsum laudáre, facit ore suo haec laus sórdeat.


ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.

Concili·ō cō·gēns ani·mālia ·Iuppiter ·ōlim
Consili·ō cau·sam, || cūr ea ·cōgat, ha·bet.
Cuīnam· sit sobo·lēs pul·cherrima· scīre la·bōrat,
Discere ·quod tā·lī || conditi·ōne pa·rat.
Sīmio·lum tum· prīma su·um mox ·Sīmia ·praefert,

Osten·dēnsque Io·vī || tālia· verba fa·cit:
Dēsine· plūs ali·īs for·mōsam ·quaerere· prōlem
Iuppiter,· hāc quod ·sit || nōn prior· ulla, li·quet.
Cuī Deus,· est ide·ō nū·dīs ea· nātibus,· inquit,
Hōc in·sīgne pro·bēs || scīlicet ·esse de·cus.
Quī teme·rē sē· nōn ip·sum lau·dāre ve·rētur,

Ille su·ō laus ·haec || sordeat· ōre fa·cit.


IMAGE. Here is an illustration for the story from the 1574 edition of Osius:



What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: Iuppiter olim concilio animalia cogens, consilio causam habet cur ea cogat: scire laborat cuinam soboles pulcherrima sit, quod conditione tali discere parat. Tum mox Simia prima simiolum suum praefert, et, Iovi ostendens, verba talia facit: "Iuppiter, desine quaerere plus formosam aliis prolem. Liquet quod hac prior ulla non sit." Cui Deus inquit: ideo ea natibus nudis est, probes scilicet hoc decus insigne esse. ille, qui temere non veretur se ipsum laudare, facit ore suo haec laus sordeat.

No comments:

Post a Comment