Tuesday, March 9, 2010

Asinus et Equus (Osius)

SOURCE: The poem comes from Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, published in 1574, and online at the University of Mannheim as page images and text scan. This is poem 33 in the collection. For parallel versions, see Perry 357.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Corporis eximiī fēlix est vīsus Asellō,
Quod parcē dominō nōn alerētur Equus.
Cum vīlēs paleās sibi vix alimenta ministret,
Quī tamen assiduō mōre fatīget, herus,
At cum bella novīs exorta tumultibus essent,
Ad fera ab armātō est proelia ductus Equus.
Post variōs pugnae quī laesus ab hoste labōrēs,
Exitiō tandem flēbiliōre perit.
Ista vidēns Asinus, quam dūxerat ante beātum,
Tam miserum rē nunc indice sentit Equum.
Splendida saepe gravī discrīmine vīta labōrat,
Optima sors igitur, quae mediōcris, erit.


PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Equus corporis eximiī Asellō fēlix vīsus est quod Equus dominō alerētur, nōn parcē, cum herus Asello ministret paleās vīlēs, vix alimenta, quī tamen mōre assiduō fatīget. At cum bella exorta essent, tumultibus novīs, Equus ab armātō ductus est ad proelia fera. Quī post variōs pugnae labōrēs ab hoste laesus tandem perit, exitiō flēbiliōre. Asinus ista vidēns, rē indice nunc sentit Equum esse tam miserum quam ante dūxerat esse beātum. Saepe vīta splendida discrīmine gravī labōrat; optima igitur sors erit quae mediōcris.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Equus córporis exímii Aséllo felix visus est quod Equus dómino alerétur, non parce, cum herus Aséllo minístret páleas viles, vix aliménta, qui tamen more assíduo fatíget. At cum bella exórta essent, tumúltibus novis, Equus ab armáto ductus est ad proélia fera. Qui post vários pugnae labóres ab hoste laesus tandem perit, exítio flebilióre. Ásinus ista videns, re índice nunc sentit Equum esse tam míserum quam ante dúxerat esse beátum. Saepe vita spléndida discrímine gravi labórat; óptima ígitur sors erit quae mediócris.


ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.

Corporis· eximi·ī fē·lix est· vīsus A·sellō,
Quod par·cē domi·nō || nōn ale·rētur E·quus.
Cum vī·lēs pale·ās sibi ·vix ali·menta mi·nistret,
Quī tamen ·assidu·ō || mōre fa·tīget, he·rus,
At cum ·bella no·vīs ex·orta tu·multibus· essent,
Ad fer~ ab ·armā·t~ est || proelia· ductus E·quus.
Post vari·ōs pug·nae quī ·laesus ab· hoste la·bōrēs,
Exiti·ō tan·dem || flēbili·ōre pe·rit.
Ista vi·dēns Asi·nus, quam ·dūxerat· ante be·ātum,
Tam mise·rum rē· nunc || indice· sentit E·quum.
Splendida ·saepe gra·vī dis·crīmine ·vīta la·bōrat,
Optima ·sors igi·tur, || quae medi·ōcris, e·rit.


IMAGE. Here is an illustration for the story from the 1574 edition of Osius:

Here is another illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.



What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: Equus corporis eximiī Asellō fēlix vīsus est quod Equus dominō alerētur, nōn parcē, cum herus Asello ministret paleās vīlēs, vix alimenta, quī tamen mōre assiduō fatīget. At cum bella exorta essent, tumultibus novīs, Equus ab armātō ductus est ad proelia fera. Quī post variōs pugnae labōrēs ab hoste laesus tandem perit, exitiō flēbiliōre. Asinus ista vidēns, rē indice nunc sentit Equum esse tam miserum quam ante dūxerat esse beātum. Saepe vīta splendida discrīmine gravī labōrat; optima igitur sors erit quae mediōcris.