Thursday, March 25, 2010

Lucius piscis et Delphinus (Heidelberg)

SOURCE: Heidelberg's Lateinische Uebungs und Lesebuecher at GoogleBooks. This is not a fable in the classical Aesopic corpus, but it is in Abstemius (82). The lucius fish here is probably a pike.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Lūcius in amne quōdam vīvēns, pulchritūdine, magnitūdine, rōbore cēterōs eiusdem flūminis piscēs longē superābat, unde omnēs eum admīrābantur maximumque eī tribuēbant honōrem. Itaque superbīre māiōremque principātum appetere coepit. Relīquit igitur amnem, in quō multōs annōs regnāverat, atque ingressus est mare, ut etiam in hōc imperāret. Sed cum offenderet delphīnum mīrae magnitūdinis, quī in illō regnābat, adeō perterritus est, ut celeriter in amnem suum refugeret, quem nunquam dēnuō relinquere ausus est.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Lúcius in amne quodam vivens, pulchritúdine, magnitúdine, róbore céteros eiúsdem flúminis pisces longe superábat, unde omnes eum admirabántur maximúmque ei tribuébant honórem. Ítaque superbíre maiorémque principátum appétere coepit. Relíquit ígitur amnem, in quo multos annos regnáverat, atque ingréssus est mare, ut étiam in hoc imperáret. Sed cum offénderet delphínum mirae magnitúdinis, qui in illo regnábat, ádeo pertérritus est, ut celériter in amnem suum refúgeret, quem nunquam dénuo relínquere ausus est.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Lucius
in amne quodam vivens,
pulchritudine, magnitudine, robore
ceteros eiusdem fluminis pisces
longe superabat,
unde omnes eum admirabantur
maximumque ei tribuebant honorem.
Itaque superbire
maioremque principatum appetere
coepit.
Reliquit igitur amnem,
in quo multos annos regnaverat,
atque ingressus est mare,
ut etiam in hoc imperaret.
Sed cum offenderet delphinum
mirae magnitudinis,
qui in illo regnabat,
adeo perterritus est,
ut celeriter
in amnem suum refugeret,
quem nunquam denuo relinquere
ausus est.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a very imposing dolphin!




No comments:

Post a Comment