Sunday, March 7, 2010

Leo, Aper, Taurus et Asellus (Walter)

SOURCE: The text is online as the "Anonymus Neveleti" at the Latin Library, and the text is sometimes attributed to Walter of England. This is poem 16 in the collection. For parallel versions, see Perry 481.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Irrētit miserum gravitās annōsa leōnem,
Inglaciat corpus corque senīle gelū.
Īnstat aper, pēnsat veterī prō vulnere vulnus.
Frontis eum tēlō taurus utrōque fodit.
Saevit asellus iners et frontem calce sigillat.
Haec sōlō gemitū vindicat acta leo.
Omnia quae vīcī, mē vincunt omnia; dormit
Vīs mea, dormit honor, dormit honōris opus.
Cuī nocuī, nocet ille mihī, multīsque pepercī,
Quī mihi nōn parcunt, prō pietāte nocent.
Hunc timeat cāsum, quī sē nōn fulsit amīcō,
Nec dare vult fēlix, quam miser optat opem.


PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Gravitās annōsa leōnem miserum irrētit; gelū senīle corpus et cor inglaciat. Aper īnstat; prō vulnere veterī vulnus pēnsat. Taurus eum fodit frontis tēlō utrōque. Asellus iners saevit et calce frontem sigillat. Leo haec acta vindicat gemitū sōlō. "Omnia quae vīcī, mē vincunt omnia; vīs mea dormit, honor dormit, honōris opus dormit. Ille cuī nocuī, mihī nocet, et multīs pepercī, quī mihi nōn parcunt; prō pietāte nocent." Quī amīcō sē nōn fulsit, cāsum hunc timeat; Nec vult fēlix opem dare, quam miser optat.


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Grávitas annósa leónem míserum irrétit; gelu seníle corpus et cor ingláciat. Aper instat; pro vúlnere véteri vulnus pensat. Taurus eum fodit frontis telo utróque. Aséllus iners saevit et calce frontem sigíllat. Leo haec acta víndicat gémitu solo. "Ómnia quae vici, me vincunt ómnia; vis mea dormit, honor dormit, honóris opus dormit. Ille cui nócui, mihi nocet, et multis pepérci, qui mihi non parcunt; pro pietáte nocent." Qui amíco se non fulsit, casum hunc tímeat; Nec vult felix opem dare, quam miser optat.


ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.

Irrē·tit mise·rum gravi·tās an·nōsa le·ōnem,
Inglaci·at cor·pus || corque se·nīle ge·lū.
Īnstat a·per, pēn·sat vete·rī prō· vulnere· vulnus.
Frontis e·um tē·lō || taurus u·trōque fo·dit.
Saevit a·sellus in·ers et· frontem· calce si·gillat.
Haec sō·lō gemi·tū || vindicat· acta le·o.
Omnia· quae vī·cī, mē· vincunt· omnia;· dormit
Vīs mea,· dormit ho·nor, || dormit ho·nōris o·pus.
Cuī nocu·ī, nocet· ille mi·hī, mul·tīsque pe·percī,
Quī mihi· nōn par·cunt, || prō pie·tāte no·cent.
Hunc time·at cā·sum, quī· sē nōn· fulsit a·mīcō,
Nec dare· vult fē·lix, || quam miser· optat o·pem.


IMAGE. Here is an illustration for the story (image source).


What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches:
Gravitas annosa leonem miserum irretit; gelu senile corpus et cor inglaciat. Aper instat; pro vulnere veteri vulnus pensat. Taurus eum fodit frontis telo utroque. Asellus iners saevit et calce frontem sigillat. Leo haec acta vindicat gemitu solo. "Omnia quae vici, me vincunt omnia; vis mea dormit, honor dormit, honoris opus dormit. Ille cui nocui, mihi nocet, et multis peperci, qui mihi non parcunt; pro pietate nocent." Qui amico se non fulsit, casum hunc timeat; Nec vult felix opem dare, quam miser optat.

No comments:

Post a Comment