Saturday, March 27, 2010

Asinus in Pelle Leonis (Fabula Facillima)

Here I have taken some previously published fables - you can find them listed as Perry 358 - and created a simple version, using only present-tense verbs and avoiding any difficult constructions. Let me know what you think!

Fabula Facillima:

Here are two versions of the fable. One has macrons, which can help you to understand the exact meaning of each word. The other version has stress marks, which can help you in reading out loud.
~ ~ ~

Asinus dominum fugit et in silvam errat. In silvā leōnis pellem reperit et sibi induit. Sīc pelle leōnis indūtus, asinus nunc in pascua redit. Hāc fraude hominēs et bestiās territat, quasi leo. Speciē dēceptī, omnēs crēdunt eum leōnem esse. Rūsticī in villās suās sē condunt; bovēs, equī, ovēs, et omnēs agrī bestiae fugā salūtem quaerunt.

Asinus hōc modō diū per agrōs saevit; vēnit tandem dominus eius, asinum fugitīvum quaerens. Asinus dominum videt et horrendum in modum rudere coepit. Ita rudītū suō dominum quoque terrēre vult, sed dominus astūtē sibi dīcit: "Iste rudītus asinī est, nōn leōnis."

Asinum igitur auriculīs longīs comprehendit et acriter castīgat: "Aliōs fallere potes, sed egō tē cognoscō, mī asine." Tunc asinum fugitīvum fallācemque vehementer verberat et domum pellit.

Verbum sapientī sat est: Intrā pellem prōpriam tē continē. Aliter: Fac mala, dīc multum, sī tē vīs reddere stultum.


~ ~ ~

Ásinus dóminum fugit et in silvam errat. In silva leónis pellem réperit et sibi índuit. Sic pelle leónis indútus, ásinus nunc in páscua redit. Hac fraude hómines et béstias térritat, quasi leo. Spécie decépti, omnes credunt eum leónem esse. Rústici in villas suas se condunt; boves, equi, oves, et omnes agri béstiae fuga salútem quaerunt.

Ásinus hoc modo diu per agros saevit; venit tandem dóminus eius, ásinum fugitívum quaerens. Ásinus dóminum videt et horréndum in modum rúdere coepit. Ita rudítu suo dóminum quoque terrére vult, sed dóminus astúte sibi dicit: "Iste rudítus ásini est, non leónis."

Ásinum igitur aurículis longis comprehéndit et ácriter castígat: "Álios fállere potes, sed ego te cognósco, mi ásine." Tunc ásinum fugitívum fallacémque veheménter vérberat et domum pellit.

Verbum sapiénti sat est: Intra pellem própriam te cóntine. Áliter: Fac mala, dic multum, si te vis réddere stultum.


~ ~ ~

Here is an illustration for the story (image source) by Aractingy - look closely for the hidden donkey, and his auriculae longae: