Monday, March 1, 2010

Feles Mas et Mus Senex (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 511. In LaFontaine, the fable is 3.18, Le Chat et un vieux Rat.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Apud fabulārum scriptōrem quendam lēgimus Rōdilārdum, quī fēlibus cēteris velut Alexander ille esset, mūribus contrā tamquam Attila, hōs cum miserōs opprimere solēret, quasi Cerberum longē lātēque terrōri fuisse. Scīlicet tōtō terrārum orbe mūrēs ad ūnum occīdere cupiēbat. Itaque tabulae illae dolō hominum suspēnsae, venēna, plagae, omnia prae illō nihilī aetimābantur. Tandem cum intellegeret omnēs mūrēs, quōs tantō studiō captāret, domī manēre neque ē latebrīs ēgredī audēre, mortem simulāns dē tignō ita sē suspendit, ut caput pendēret, cum in fūniculīs quibusdam haerērent ungulae. Illī poenam esse ratī, quod vel carnem cāseumve abripuisset, vel lacerandō aliōve modō cuidam nocuisset, cum crēderent idcircō nebulōnem suspēnsum esse, cūnctī prō certō habēbant fore ut in fūnere eius rīdērent. Itaque nāsum prīmō suum quisque mōnstrāre, tum caput ostendere, exīre, sed haud procul; dēnique praedam sēcūrī quaerere. Tunc aliud spectāculum vidērēs. Nam suspēnsus ille subitō revīxit, et in pedēs cito lāpsus tardissimōs cēpit. Quōs dum vorat, "Haud ūnus" inquit "nōbīs dolus est, quī multa bella gessimus. Vōs autem, quibus nihil latebrae vestrae prōdērunt, in hanc casam, mihi crēdite, veniētis omnēs." Quod vērē praedīxit. Etenim iterum eōs latitandō dēcēpit mītis ille hostis, quō tempore album sē farīnā redditum itaque incognitum in alveolō condidit. Sapienter sānē; illī enim parvīs gradibus accessērunt omnēs, ut mortis perīculum quaererent. Sōlus sē cohibuit mūs quīdam senex, veterātor scīlicet, quippe quī plūrimōs nōvisset dolōs caudamque pugnandō perdidisset. Itaque procul fēlium illī imperātōrī "Iste stīpes" clārā vōce inquit "farīnā albātus nīl portendit bonī. Īnsidiās esse istās suspicor; neque tibi prōficit quod farīna es. Ego enim, nē sī saccus quidem essēs, appropinquārem." Optimē profectō dictum, et eā prūdentiā quam probēmus ipsī. Experīmentīs enim doctus erat sēcūritātis mātrem esse suspīciōnem.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Apud fabulárum scriptórem quendam légimus Rodilárdum, qui félibus céteris velut Alexánder ille esset, múribus contra tamquam Áttila, hos cum míseros opprímere soléret, quasi Cérberum longe latéque terróri fuísse. Scílicet toto terrárum orbe mures ad unum occídere cupiébat. Ítaque tábulae illae dolo hóminum suspénsae, venéna, plagae, ómnia prae illo níhili aetimabántur. Tandem cum intellégeret omnes mures, quos tanto stúdio captáret, domi manére neque e látebris égredi audére, mortem símulans de tigno ita se suspéndit, ut caput pénderet, cum in funículis quibúsdam haerérent úngulae. Illi poenam esse rati, quod vel carnem caseúmve abripuísset, vel lacerándo alióve modo cuidam nocuísset, cum créderent idcírco nebulónem suspénsum esse, cuncti pro certo habébant fore ut in fúnere eius ridérent. Ítaque nasum primo suum quisque monstráre, tum caput osténdere, exíre, sed haud procul; dénique praedam secúri quaérere. Tunc áliud spectáculum vidéres. Nam suspénsus ille súbito revíxit, et in pedes cito lapsus tardíssimos cepit. Quos dum vorat, "Haud unus" inquit "nobis dolus est, qui multa bella géssimus. Vos autem, quibus nihil látebrae vestrae prodérunt, in hanc casam, mihi crédite, veniétis omnes." Quod vere praedíxit. Étenim íterum eos latitándo decépit mitis ille hostis, quo témpore album se farína rédditum ítaque incógnitum in alvéolo cóndidit. Sapiénter sane; illi enim parvis grádibus accessérunt omnes, ut mortis perículum quaérerent. Solus se cohíbuit mus quidam senex, veterátor scílicet, quippe qui plúrimos novísset dolos caudámque pugnándo perdidísset. Ítaque procul félium illi imperatóri "Iste stipes" clara voce inquit "farína albátus nil porténdit boni. Insídias esse istas súspicor; neque tibi próficit quod farína es. Ego enim, ne si saccus quidem esses, appropinquárem." Óptime profécto dictum, et ea prudéntia quam probémus ipsi. Experiméntis enim doctus erat securitátis matrem esse suspiciónem.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Apud fabularum scriptorem quendam
legimus
Rodilardum,
qui
felibus ceteris
velut Alexander ille esset,
muribus contra tamquam Attila,
hos cum miseros opprimere soleret,
quasi Cerberum
longe lateque terrori fuisse.
Scilicet
toto terrarum orbe
mures ad unum occidere cupiebat.
Itaque
tabulae illae
dolo hominum suspensae,
venena, plagae, omnia prae illo
nihili aetimabantur.
Tandem cum intellegeret
omnes mures,
quos tanto studio captaret,
domi manere
neque e latebris egredi audere,
mortem simulans
de tigno ita se suspendit,
ut caput penderet,
cum in funiculis quibusdam
haererent ungulae.
Illi
poenam esse rati,
quod
vel carnem caseumve abripuisset,
vel lacerando aliove modo
cuidam nocuisset,
cum crederent
idcirco nebulonem suspensum esse,
cuncti
pro certo habebant
fore ut in funere eius riderent.
Itaque nasum primo suum
quisque monstrare,
tum caput ostendere,
exire, sed haud procul;
denique praedam securi quaerere.
Tunc aliud spectaculum videres.
Nam suspensus ille
subito revixit,
et in pedes cito lapsus
tardissimos cepit.
Quos dum vorat,
"Haud unus" inquit
"nobis dolus est,
qui multa bella gessimus.
Vos autem,
quibus nihil latebrae vestrae proderunt,
in hanc casam,
mihi credite,
venietis omnes."
Quod vere praedixit.
Etenim iterum
eos latitando decepit
mitis ille hostis,
quo tempore
album se farina redditum
itaque incognitum
in alveolo condidit.
Sapienter sane;
illi enim
parvis gradibus accesserunt omnes,
ut mortis periculum quaererent.
Solus se cohibuit
mus quidam senex,
veterator scilicet,
quippe qui
plurimos novisset dolos
caudamque pugnando perdidisset.
Itaque procul
felium illi imperatori
"Iste stipes" clara voce inquit
"farina albatus
nil portendit boni.
Insidias esse istas suspicor;
neque tibi proficit
quod farina es.
Ego enim,
ne si saccus quidem esses,
appropinquarem."
Optime profecto dictum,
et ea prudentia
quam probemus ipsi.
Experimentis enim
doctus erat
securitatis matrem esse suspicionem.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment