Thursday, March 4, 2010

Equus circensis in pistrino (Phaedrus)

SOURCE: For a complete edition of Phaedrus with macrons, see the edition by J.H. Drake at GoogleBooks. This is fable 21 in the Perotti Appendix to Phaedrus. For parallel versions, see Perry 549.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the iambic meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Equum ē quadrīgā multīs palmīs nōbilem
abēgit quīdam et in pīstrīnum vēndidit.
Prōductus ad bibendum cum foret ā molīs,
in circum aequālēs īre cōnspexit suōs,
ut grāta lūdīs redderent certāmina.
Lacrimīs obortīs "Īte fēlīcēs," ait,
"celebrāte sine mē cursū sollemnem diem;
ego, quō scelesta fūris attrāxit manus,
ibi sōrte trīstī fāta dēflēbō mea."



PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Quīdam equum multīs palmīs nōbilem ē quadrīgā abēgit et in pīstrīnum vēndidit. Cum ā molīs ad bibendum prōductus foret, cōnspexit aequālēs suōs in circum īre, ut certāmina lūdīs grāta redderent. Lacrimīs obortīs, ait: "Īte fēlīcēs; sine mē diem sollemnem cursū celebrāte; sōrte trīstī, ego fāta mea dēflēbō ibi, quō fūris manus scelesta attrāxit."


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Quidam equum multis palmis nóbilem e quádriga abégit et in pistrínum véndidit. Cum a molis ad bibéndum prodúctus foret, conspéxit aequáles suos in circum ire, ut certámina ludis grata rédderent. Lácrimis obórtis, ait: "Ite felíces; sine me diem sollémnem cursu celebráte; sorte tristi, ego fata mea deflébo ibi, quo furis manus scelésta attráxit."


IAMBIC METER. Here is the verse text with some color coding to assist in the iambic meter. The disyllabic elements (iambs/spondees) are not marked, but the trisyllabic elements are color-coded: dactyls are red, anapests are purple, and tribrachs are green (as is any proceleusmaticus, although that is a rare creature); for more information, here are some Notes on Iambic Meter.

Equ~ ē· quadrī·gā mul·tīs pal·mīs nō·bilem
abē·git quī·d~ et in· pīstrī·num vēn·didit.
Prōduc·tus ad· biben·dum cum· foret ā· molīs,
in cir·c~ aequā·lēs ī·re cōn·spexit· suōs,
ut grā·ta lū·dīs red·derent· certā·mina.
Lacrimīs· obor·tīs "Ī·te fē·līcēs,"· ait,
"celebrā·te sine· mē cur·sū sol·lemnem· diem;
ego, quō· sceles·ta fū·ris at·trāxit· manus,
ibi sōr·te trīs·tī fā·ta dē·flēbō· mea."



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a horse turning a mill, round and round!


What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches:
Quidam equum multis palmis nobilem e quadriga abegit et in pistrinum vendidit. Cum a molis ad bibendum productus foret, conspexit aequales suos in circum ire, ut certamina ludis grata redderent. Lacrimis obortis, ait: "Ite felices; sine me diem sollemnem cursu celebrate; sorte tristi, ego fata mea deflebo ibi, quo furis manus scelesta attraxit."

No comments:

Post a Comment