Tuesday, March 2, 2010

Quo Modo Animalia Pestilentia laboraverint (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. In LaFontaine, the fable is 7.1, Les Animaux malades de la Peste. This is not a fable I'm familiar with in the traditional Aesopic canon; if anyone has information about La Fontaine's source for this fable, please leave a comment.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Morbum quendam, quō hominum scelera ulcīscerētur terrōremque illīs iniceret, Iuppiter īrātus excōgitāsse dīcitur. Pestilientiam appellant, quā ūnō diē Acherōn, sī opus est, locuplētārī possit. Hic igitur morbus accidit quondam ut animālia opprimeret. Nōn omnēs sānē bēstiae moriēbantur, sed labōrābant cūnctae. Nūllās prōrsus cōnārī vidērēs vītam iam paene morientium sustentāre. Nūllus cibus dēsīderium suī excitābat. Nec lupī nec vulpēs praedam innocentem ōlimque cāram captābant. Columbae alia aliam fugā vitābant; nihil iam illīs amōris vel gaudiī. Tum leō cēterās bēstiās in cōnsilium convocātās ita adlocūtus est: "Contubernālēs" inquit, "propter vitia nostra, nisi fallor, hanc nōs calamitātem opprimere passus est deus. Proinde nocentissima nostrum sē caelestium īrae victimam praebeat; ita fortasse omnibus salūtem reddere poterit. Hōc modō apud rērum scrīptōrēs lēgimus tālī tempore nōn nūllōs sēsē dēvōvisse. Quā rē nē nōsmet dēcipiāmus; immō testis sit sua cuique cōnscientia. Equidem fateor plūrimās oves, quae est mea famēs, mē dēvorāsse. At quid mihi male fēcerant? Nihil sānē nocuerant. Praetereā accidit nōn numquam ut ipsum pāstōrem comederem. Mē igitur, sī oportēbit, dēvovēbō. Sed, quod ego fēcī, id omnibus faciendum vidētur, ut sēsē accūsent. Nam ut pereat bēstiārum nocentissima, hōc sānē ā nōbīs postulat iūstitia." Tum vulpēs "Domine" inquit, "nimis profectō bonus es rēx. Et nimia scīlicet ista religiō. Quid enim? Ovēs comedere, genus vīle stolidumque, num istud peccāre est? Minimē! Immō honōris causā, domine, eās vorās. Pāstōrem quidem quālīcumque malō dignum dīxerīs; nam, ut cēterī hominēs, sibi persuāserat imperium in bēstiās sē obtinēre." Haec dīcentī plausum vulpī dant adsentātōrēs. Tigridis item atque ursae et cēterārum quae plūrimum poterant iniūriās nē maximās quidem cognōscere audēbant. Ācerrima quaeque bēlua, ipsī etiam Molossī, ita loquēbantur, ut paene dīvōrum virtūtēs sibi vindicārent. Tandem ad asinum ventum est, quī "Meminī" inquit "mē quondam, cum sacerdōtum prātum praeterīrem, famē atque occāsiōne et herbā tenerā coāctum, irātō nesciō quō deō, tantum grāminis carpsisse, quantum linguā mētīrī possem. Minimē licēbat, vērum sī profitērī oportet." Hōc audītō cēterae bēstiae magnā vōce asinum in cūstōdiam trādendum clāmant. Tum lupus quīdam, hārum rērum haud imperītus, ōrātiōne suā mōnstrābat asinum, invīsum animal foedumque, causam scīlicet pestilentiae, prō cēterīs interficiendum esse. Itaque culpam illīus cruce dignam iūdicābant. "Alterīus" inquiunt "herbam comedere! Flāgitium foedissimum, et quod expiāre possit sōla mors!" Haec ita esse miserō illī dēmōnstrant. Prō opibus suīs quemque candidum nigrumve habent iūdicēs.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Morbum quendam, quo hóminum scélera ulciscerétur terrorémque illis iníceret, Iúppiter irátus excogitásse dícitur. Pestiliéntiam appéllant, qua uno die Ácheron, si opus est, locupletári possit. Hic ígitur morbus áccidit quondam ut animália opprímeret. Non omnes sane béstiae moriebántur, sed laborábant cunctae. Nullas prorsus conári vidéres vitam iam paene moriéntium sustentáre. Nullus cibus desidérium sui excitábat. Nec lupi nec vulpes praedam innocéntem olímque caram captábant. Colúmbae alia aliam fuga vitábant; nihil iam illis amóris vel gaúdii. Tum leo céteras béstias in consílium convocátas ita adlocútus est: "Contubernáles" inquit, "propter vítia nostra, nisi fallor, hanc nos calamitátem opprímere passus est deus. Proínde nocentíssima nostrum se caeléstium irae víctimam praébeat; ita fortásse ómnibus salútem réddere póterit. Hoc modo apud rerum scriptóres légimus tali témpore non nullos sese devovísse. Qua re ne nosmet decipiámus; immo testis sit sua cuique consciéntia. Équidem fáteor plúrimas oves, quae est mea fames, me devorásse. At quid mihi male fécerant? Nihil sane nocúerant. Praetérea áccidit non numquam ut ipsum pastórem coméderem. Me ígitur, si oportébit, devovébo. Sed, quod ego feci, id ómnibus faciéndum vidétur, ut sese accúsent. Nam ut péreat bestiárum nocentíssima, hoc sane a nobis póstulat iustítia." Tum vulpes "Dómine" inquit, "nimis profécto bonus es rex. Et nímia scílicet ista relígio. Quid enim? Oves comédere, genus vile stolidúmque, num istud peccáre est? Mínime! Immo honóris causa, dómine, eas voras. Pastórem quidem qualicúmque malo dignum díxeris; nam, ut céteri hómines, sibi persuáserat ímperium in béstias se obtinére." Haec dicénti plausum vulpi dant adsentatóres. Tígridis item atque ursae et ceterárum quae plúrimum póterant iniúrias ne máximas quidem cognóscere audébant. Acérrima quaeque bélua, ipsi étiam Molóssi, ita loquebántur, ut paene divórum virtútes sibi vindicárent. Tandem ad ásinum ventum est, qui "Mémini" inquit "me quondam, cum sacerdótum pratum praeterírem, fame atque occasióne et herba ténera coáctum, iráto néscio quo deo, tantum gráminis carpsísse, quantum lingua metíri possem. Mínime licébat, verum si profitéri opórtet." Hoc audíto céterae béstiae magna voce ásinum in custódiam tradéndum clamant. Tum lupus quidam, harum rerum haud imperítus, oratióne sua monstrábat ásinum, invísum ánimal foedúmque, causam scílicet pestiléntiae, pro céteris interficiéndum esse. Ítaque culpam illíus cruce dignam iudicábant. "Alteríus" ínquiunt "herbam comédere! Flagítium foedíssimum, et quod expiáre possit sola mors!" Haec ita esse mísero illi demónstrant. Pro ópibus suis quemque cándidum nigrúmve habent iúdices.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Morbum quendam,
quo
hominum scelera ulcisceretur
terroremque illis iniceret,
Iuppiter iratus excogitasse dicitur.
Pestilientiam appellant,
qua
uno die
Acheron, si opus est, locupletari possit.
Hic igitur morbus
accidit quondam
ut animalia opprimeret.
Non omnes sane bestiae moriebantur,
sed laborabant cunctae.
Nullas prorsus conari
videres
vitam iam paene morientium sustentare.
Nullus cibus
desiderium sui excitabat.
Nec lupi nec vulpes
praedam
innocentem olimque caram
captabant.
Columbae
alia aliam fuga vitabant;
nihil iam illis
amoris vel gaudii.
Tum leo
ceteras bestias
in consilium convocatas
ita adlocutus est:
"Contubernales" inquit,
"propter vitia nostra,
nisi fallor,
hanc nos calamitatem opprimere
passus est deus.
Proinde nocentissima nostrum
se
caelestium irae victimam praebeat;
ita fortasse
omnibus salutem reddere poterit.
Hoc modo
apud rerum scriptores legimus
tali tempore
non nullos sese devovisse.
Qua re
ne nosmet decipiamus;
immo
testis sit sua cuique conscientia.
Equidem fateor
plurimas oves,
quae est mea fames,
me devorasse.
At quid mihi male fecerant?
Nihil sane nocuerant.
Praeterea accidit non numquam
ut ipsum pastorem comederem.
Me igitur, si oportebit, devovebo.
Sed, quod ego feci,
id omnibus faciendum videtur,
ut sese accusent.
Nam
ut pereat bestiarum nocentissima,
hoc sane a nobis postulat iustitia."
Tum vulpes "Domine" inquit,
"nimis profecto bonus es rex.
Et nimia scilicet ista religio.
Quid enim?
Oves comedere,
genus vile stolidumque,
num istud peccare est? Minime!
Immo honoris causa, domine,
eas voras.
Pastorem quidem qualicumque
malo dignum dixeris;
nam, ut ceteri homines,
sibi persuaserat
imperium in bestias se obtinere."
Haec dicenti plausum vulpi
dant adsentatores.
Tigridis item atque ursae
et ceterarum
quae plurimum poterant
iniurias ne maximas quidem cognoscere
audebant.
Acerrima quaeque belua,
ipsi etiam Molossi,
ita loquebantur,
ut paene divorum virtutes
sibi vindicarent.
Tandem ad asinum ventum est,
qui "Memini" inquit
"me quondam,
cum sacerdotum pratum praeterirem,
fame atque occasione et herba tenera
coactum,
irato nescio quo deo,
tantum graminis carpsisse,
quantum lingua metiri possem.
Minime licebat, verum si profiteri oportet."
Hoc audito
ceterae bestiae
magna voce
asinum
in custodiam tradendum
clamant.
Tum lupus quidam,
harum rerum haud imperitus,
oratione sua monstrabat
asinum, invisum animal foedumque,
causam scilicet pestilentiae,
pro ceteris interficiendum esse.
Itaque culpam illius
cruce dignam iudicabant.
"Alterius" inquiunt "herbam comedere!
Flagitium foedissimum,
et quod expiare possit
sola mors!"
Haec ita esse
misero
illi demonstrant.
Pro opibus suis
quemque candidum nigrumve
habent iudices.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment