Monday, February 1, 2010

Haedus et Lupus (Trinity)

SOURCE: This poem was composed by the anonymous "Trinity Master" who published a lovely little book in 1852 setting Latin fables in prose side-by-side with his verse compositions; read the book at Google Books. This is poem 28 in the collection. For more versions, see Perry 572.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons in verse form, or macrons in prose order, or accent marks in prose order, or focusing on the meter. You will find materials for all of these options below. :-)


VERSE MACRONS. Here is the verse text with macrons:

Est monitīs semper reverentia danda parentis:
Cōnsilium, iuvenēs, mente tenēte senum.
Iamque erat orta diēs, Haedum cum clausit in aulā
Capra; fruī nemoris frondibus ipsa parat.
Discessū sobolem monuit tamen anxia māter,
"Panda forēs nullī, dōnec ego ipsa vocō."
Haec Lupus audierat; mox pulsat et imperat Haedō,
Vōce Capram simulāns; "Heus, bone, solve serās."
"Ianua clausa," refert per rīmās ille, "manēbit:
Vōce vocor Caprae prōspiciōque Lupum."


PROSE MACRONS. Here is the same text with macrons written out in prose word order:

Reverentia semper danda est parentis monitīs; iuvenēs, mente senum cōnsilium tenēte. Iam diēs orta erat, cum Capra in aulā Haedum clausit; ipsa parat nemoris frondibus fruī. Māter tamen discessū anxia sobolem monuit, "Nullī forēs panda, dōnec ego ipsa vocō." Lupus haec audierat; mox pulsat et imperat Haedō, Capram vōce simulāns; "Heus, bone, serās solve." Ille per rīmās refert "Ianua clausa manēbit: Caprae vōce vocor et Lupum prōspiciō."


STRESS (ACCENT) MARKS. Here is the prose text with accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Reveréntia semper danda est paréntis mónitis; iúvenes, mente senum consílium tenéte. Iam dies orta erat, cum Capra in aula Haedum clausit; ipsa parat némoris fróndibus frui. Mater tamen discéssu ánxia sóbolem mónuit, "Nulli fores panda, donec ego ipsa voco." Lupus haec audíerat; mox pulsat et ímperat Haedo, Capram voce símulans; "Heus, bone, seras solve." Ille per rimas refert "Iánua clausa manébit: Caprae voce vocor et Lupum prospício."


ELEGIAC COUPLET METER. Below I have used an interpunct dot · to indicate the metrical elements in each line, and a double line || to indicate the hemistichs of the pentameter line.

Est moni·tīs sem·per reve·rentia· danda pa·rentis:
Cōnsili·um, iuve·nēs, || mente te·nēte se·num.
Iamqu~ era·t orta di·ēs, Hae·dum cum· clausit i·n aulā
Capra; fru·ī nemo·ris || frondibus· ipsa pa·rat.
Disces·sū sobo·lem monu·it tamen· anxia· māter,
Panda fo·rēs nul·lī, || dōnec e·g~ ipsa vo·cō.
Haec Lupu·s audie·rat; mox· pulsat e·t imperat· Haedō,
Vōce Ca·pram simu·lāns; || Heus, bone,· solve se·rās.
Ianua· clausa, re·fert per· rīmā·s ille, ma·nēbit:
Vōce vo·cor Ca·prae || prōspici·ōque Lu·pum.


IMAGE. Here's an illustration for the fable (image source) from an early 16th-century edition of Aesop:


What follows is an unmarked version of the prose rendering to faciliate word searches: Reverentia semper danda est parentis monitis; iuvenes, mente senum consilium tenete. Iam dies orta erat, cum Capra in aula Haedum clausit; ipsa parat nemoris frondibus frui. Mater tamen discessu anxia sobolem monuit, "Nulli fores panda, donec ego ipsa voco." Lupus haec audierat; mox pulsat et imperat Haedo, Capram voce simulans; "Heus, bone, seras solve." Ille per rimas refert "Ianua clausa manebit: Caprae voce vocor et Lupum prospicio."

No comments:

Post a Comment