Thursday, February 25, 2010

Lupus et Canis Macer (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 134. In LaFontaine, the fable is 9.10, Le Loup et le Chien maigre.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Piscis ille parvulus, quamquam velut philosophus optimē loquēbātur, nihilō minus coctus est. Quō exemplō meram imprūdentiam esse mōnstrāvī maiōris praemiī spē quod in manū esset mittere. Piscātor noster rēctē ēgit; neque tamen minus rēctē pisciculus; dīcit enim prō vītā suā quisque quidquid potest. Nunc autem aliō exemplō illud cōnfirmandum est. Lupus igitur quīdam tam stultus sānē quam sapiēns fuit piscātor ille, canem extrā vīcum inventum sēcum abreptūrus erat. Hic autem maciem suam ostendēns "Maiestātī" inquit "tuae placeat nōndum mē, tam tenuem, auferre; immō exspectā. Nam dominus meus fīliam ūnicam uxōrem cuidam datūrus est, ut epulandō nōn possim facere quīn pinguis fīam." Crēdulus itaque lupus canem omīsit. Paucīs post diēbus regressus, sī forte iam canis capiendus eset, callidum illum domī invēnit. Quī lupō per cancellōs "Mox" inquit "exībō; et sī parumper expectāre vīs, iam ego et iānitor tibi dictō audientēs erimus." Hic autem canis erat immānis, quī lupōrum cervicēs probē frangere posset. Lupus igitur nesciō quid suspicāns "Iānitōrem" inquit "vestrum valēre iubeō." Inde currendō ēvāsit, alacer ille quidem, sed parum prōspiciēns, quippe quī artem suam nōndum bene exercēret.


ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Piscis ille párvulus, quamquam velut philósophus óptime loquebátur, níhilo minus coctus est. Quo exémplo meram imprudéntiam esse monstrávi maióris praémii spe quod in manu esset míttere. Piscátor noster recte egit; neque tamen minus recte piscículus; dicit enim pro vita sua quisque quidquid potest. Nunc autem alio exémplo illud confirmándum est. Lupus ígitur quidam tam stultus sane quam sápiens fuit piscátor ille, canem extra vicum invéntum secum abreptúrus erat. Hic autem máciem suam osténdens "Maiestáti" inquit "tuae pláceat nondum me, tam ténuem, auférre; immo exspécta. Nam dóminus meus fíliam únicam uxórem cuidam datúrus est, ut epulándo non possim fácere quin pinguis fiam." Crédulus ítaque lupus canem omísit. Paucis post diébus regréssus, si forte iam canis capiéndus eset, cállidum illum domi invénit. Qui lupo per cancéllos "Mox" inquit "exíbo; et si parúmper expectáre vis, iam ego et iánitor tibi dicto audiéntes érimus." Hic autem canis erat immánis, qui lupórum cérvices probe frángere posset. Lupus ígitur néscio quid súspicans "Ianitórem" inquit "vestrum valére iúbeo." Inde curréndo evásit, alacer ille quidem, sed parum prospíciens, quippe qui artem suam nondum bene exercéret.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Piscis ille parvulus,
quamquam velut philosophus
optime loquebatur,
nihilo minus coctus est.
Quo exemplo
meram imprudentiam esse
monstravi
maioris praemii spe
quod in manu esset mittere.
Piscator noster recte egit;
neque tamen minus recte pisciculus;
dicit enim
pro vita sua
quisque quidquid potest.
Nunc autem alio exemplo
illud confirmandum est.
Lupus igitur quidam
tam stultus sane
quam sapiens fuit piscator ille,
canem
extra vicum inventum
secum abrepturus erat.
Hic autem
maciem suam ostendens
"Maiestati" inquit "tuae
placeat nondum me,
tam tenuem,
auferre;
immo exspecta.
Nam dominus meus
filiam unicam uxorem
cuidam daturus est,
ut epulando non possim facere
quin pinguis fiam."
Credulus itaque lupus
canem omisit.
Paucis post diebus regressus,
si forte iam canis capiendus eset,
callidum illum domi invenit.
Qui
lupo per cancellos
"Mox" inquit "exibo;
et si parumper expectare vis,
iam ego et ianitor
tibi dicto audientes erimus."
Hic autem canis erat immanis,
qui luporum cervices
probe frangere posset.
Lupus igitur
nescio quid suspicans
"Ianitorem" inquit "vestrum
valere iubeo."
Inde currendo evasit,
alacer ille quidem,
sed parum prospiciens,
quippe qui
artem suam nondum bene exerceret.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: