Thursday, February 18, 2010

Alauda Pullique eius et Agri Dominus (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 325. In LaFontaine, the fable is 4.22, L'Alouette et ses Petits avec le Maître d'un champ.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Alaudae inter segetēs, cum in herbā sunt, nīdum effingunt, et eō quidem tempore quō omnia quae ubivīs sunt animālia amant ac prōpāgantur, tam bēluae marīnae sub undīs vel tigrēs in silvīs quam in campīs alaudae. Ex hīs autem ūna ita dīmidium vēris ēgerat, ut amōrem, quem adfert vērnum tempus, numquam gustāret. Tandem omnī ope atque operā nātūram imitārī ac māter fierī statuit. Nīdum igitur properē effingit, ōva pōnit fovetque, pullōs exclūdit; quae omnia optimē ēvēnērunt. Sed quia segetēs prius mātūrae erant quam pullīs satis fuit rōboris ad ēvolandum nīdumque dēserendum, māter sescentīs agitāta cūrīs, cum cibum quaerere vellet, suōs monuit ut semper circumspectārent vigilārentque. "Dominus" inquit "huius agrī sī, ut fit, cum fīliō vēnerit, animadvertitōte; nam secundum eius verba hinc migrābimus." Simul atque illa suōs relīquit, adest cum fīliō dominus. "Haec seges" inquit "mātūra messī est. Agedum, ī ad amicōs ōrandōs ut falcem suam quisque apportāns crās prīmā lūce auxiliō nōbīs adsint." Alauda autem regressa prōgeniem suam trepidantem offendit. "Dīxit" inquit ūnus ē pullīs "dominus amīcōs convocātōs prīmā lūce auxiliō sibi adfutūrōs esse." At illa: "Sī amplius nīl dīxit, nōn est quod latebrās mūtāre properēmus. Crās autem mentēs aurēsque vōbīs ērigendae erunt. Sed gaudēte! cibum vōbīs attulī." Deinde cibō satiātī omnēs somnō sē dant, et cum pullīs māter. Iam lūx advēnerat, neque quisquam appārēbat amīcus. Ita ubi alauda ēvolāvit, dominus agrum mōre suō circumībat. "Nōn iam" inquit "stāre dēbet haec seges. Amīcī sānē in culpā, neque illī minus quīcumque tam pigrīs tamque tardīs ad opem ferendam cōnfīdant. Proinde, mī fīlī, ī ad cognātōs item ōrandōs." Nunc certē in nīdō multō plūs terrōris erat. "Cognātōs" inquiunt "dīxit, māter; iam iam - " "Minimē vērō" inquit illa, "pullī meī; tranquillō animō dormīte, nēve domum relinquāmus." Et rēctē quidem, nam vēnit nēmō. Deinde, cum iam tertium dominus segetēs īnspiceret, "Maximē" inquit "errāmus, quibus spēs in aliīs, potius quam in nōbīsmet ipsīs, sita fuerit. Optimus sibi quisque amīcus cognātusque. Hoc, mī fīlī, memoriā tenē! Et scīsne quid facere opus sit? Ūnā cum familiā nostrā crās falcem suam quisque arripiāmus. Quod sānē facilius erit nōbīs; et messem, quandōcumque poterimus, cōnficiēmus." Hoc cōnsilium cum comperissent alauda, "Iam nunc" inquit, "pullī meī, cēdendi tempus est." Itaque volitantēs modo, modo ad terram cadentēs, castra omnēs silentiō mōvērunt.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Alaúdae inter ségetes, cum in herba sunt, nidum effíngunt, et eo quidem témpore quo ómnia quae úbivis sunt animália amant ac propagántur, tam béluae marínae sub undis vel tigres in silvis quam in campis alaúdae. Ex his autem una ita dimídium veris égerat, ut amórem, quem adfert vernum tempus, numquam gustáret. Tandem omni ope atque ópera natúram imitári ac mater fíeri státuit. Nidum ígitur própere effíngit, ova ponit fovétque, pullos exclúdit; quae ómnia óptime evenérunt. Sed quia ségetes prius matúrae erant quam pullis satis fuit róboris ad evolándum nidúmque deseréndum, mater sescéntis agitáta curis, cum cibum quaérere vellet, suos mónuit ut semper circumspectárent vigilaréntque. "Dóminus" inquit "huius agri si, ut fit, cum fílio vénerit, animadvertitóte; nam secúndum eius verba hinc migrábimus." Simul atque illa suos relíquit, adest cum fílio dóminus. "Haec seges" inquit "matúra messi est. Ágedum, i ad amícos orándos ut falcem suam quisque appórtans cras prima luce auxílio nobis adsint." Alaúda autem regréssa progéniem suam trepidántem offéndit. "Dixit" inquit unus e pullis "dóminus amícos convocátos prima luce auxílio sibi adfutúros esse." At illa: "Si ámplius nil dixit, non est quod látebras mutáre properémus. Cras autem mentes aurésque vobis erigéndae erunt. Sed gaudéte! cibum vobis áttuli." Deínde cibo satiáti omnes somno se dant, et cum pullis mater. Iam lux advénerat, neque quisquam apparébat amícus. Ita ubi alaúda evolávit, dóminus agrum more suo circumíbat. "Non iam" inquit "stare debet haec seges. Amíci sane in culpa, neque illi minus quicúmque tam pigris tamque tardis ad opem feréndam confídant. Proínde, mi fili, i ad cognátos item orándos." Nunc certe in nido multo plus terróris erat. "Cognátos" ínquiunt "dixit, mater; iam iam - " "Mínime vero" inquit illa, "pulli mei; tranquíllo ánimo dormíte, neve domum relinquámus." Et recte quidem, nam venit nemo. Deínde, cum iam tértium dóminus ségetes inspíceret, "Máxime" inquit "errámus, quibus spes in áliis, pótius quam in nobísmet ipsis, sita fúerit. Óptimus sibi quisque amícus cognatúsque. Hoc, mi fili, memória tene! Et scisne quid fácere opus sit? Una cum família nostra cras falcem suam quisque arripiámus. Quod sane facílius erit nobis; et messem, quandocúmque potérimus, conficiémus." Hoc consílium cum comperíssent alaúda, "Iam nunc" inquit, "pulli mei, cedéndi tempus est." Ítaque volitántes modo, modo ad terram cadéntes, castra omnes siléntio movérunt.



UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Alaudae
inter segetes,
cum in herba sunt,
nidum effingunt,
et eo quidem tempore
quo
omnia quae ubivis sunt animalia
amant ac propagantur,
tam beluae marinae sub undis
vel tigres in silvis
quam in campis alaudae.
Ex his autem
una ita
dimidium veris egerat,
ut amorem,
quem adfert vernum tempus,
numquam gustaret.
Tandem
omni ope atque opera
naturam imitari ac mater fieri
statuit.
Nidum igitur propere effingit,
ova ponit fovetque, pullos excludit;
quae omnia optime evenerunt.
Sed quia segetes
prius maturae erant
quam pullis satis fuit roboris
ad evolandum nidumque deserendum,
mater
sescentis agitata curis,
cum cibum quaerere vellet,
suos monuit
ut semper circumspectarent vigilarentque.
"Dominus" inquit "huius agri
si, ut fit, cum filio venerit,
animadvertitote;
nam secundum eius verba
hinc migrabimus."
Simul atque illa suos reliquit,
adest cum filio dominus.
"Haec seges" inquit
"matura messi est.
Agedum, i ad amicos
orandos ut
falcem suam quisque apportans
cras prima luce auxilio nobis adsint."
Alauda autem regressa
progeniem suam trepidantem offendit.
"Dixit" inquit unus e pullis "dominus
amicos convocatos
prima luce
auxilio sibi adfuturos esse."
At illa:
"Si amplius nil dixit,
non est
quod latebras mutare properemus.
Cras autem
mentes auresque
vobis erigendae erunt.
Sed gaudete!
cibum vobis attuli."
Deinde cibo satiati omnes
somno se dant,
et cum pullis mater.
Iam lux advenerat,
neque quisquam apparebat amicus.
Ita ubi alauda evolavit,
dominus
agrum more suo circumibat.
"Non iam" inquit
"stare debet haec seges.
Amici sane in culpa,
neque illi minus
quicumque
tam pigris tamque tardis ad opem ferendam
confidant.
Proinde, mi fili,
i ad cognatos item orandos."
Nunc certe in nido
multo plus terroris erat.
"Cognatos" inquiunt "dixit, mater;
iam iam - "
"Minime vero" inquit illa,
"pulli mei;
tranquillo animo dormite,
neve domum relinquamus."
Et recte quidem,
nam venit nemo.
Deinde,
cum iam tertium
dominus segetes inspiceret,
"Maxime" inquit "erramus,
quibus spes
in aliis,
potius quam in nobismet ipsis,
sita fuerit.
Optimus sibi quisque
amicus cognatusque.
Hoc, mi fili, memoria tene!
Et scisne
quid facere opus sit?
Una cum familia nostra
cras
falcem suam quisque arripiamus.
Quod sane facilius erit nobis;
et messem,
quandocumque poterimus,
conficiemus."
Hoc consilium
cum comperissent alauda,
"Iam nunc" inquit, "pulli mei,
cedendi tempus est."
Itaque volitantes modo,
modo ad terram cadentes,
castra omnes silentio moverunt.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: