Monday, February 8, 2010

Raeda Publica et Musca (Porta Latina)

SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 498. In LaFontaine, the fable is 7.9, Le Coche et la Mouche.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Viā quādam, quae in clivō harēnōsō perdifficilis et undique sōlī obiecta erat, sex equī validissimī raedam pūblicam trahēbant. Et quamquam fēminae, sacerdōs, senēs dēscenderant omnēs, equī sūdantēs anhēlandō ac lassitūdine cōnficiēbantur, cum adest musca, quae appropinquāns et simulāns susurrō sē equōs excitāre velle, hunc et illum momordit, et rata sēmet ipsam raedam agitare, modo in tēmōne modo in aurīgae nāsō cōnsēdit. At simul ac vīdit vehiculum prōcēdere illōsque ambulāre, omnī glōriā ad sē raptā, it, venit, alacrem sē praebet. Centuriōnem putārēs hūc atque illūc sē recipientem, ut suōs incitāret victōriamque mātūrāret. Sed dum commūnī mūnere fungitur, querēbātur quod sōla ageret cūncta: tōtam sibi cūram esse, neque quemquam praetereā equīs auxiliō, ut raedam expedīrent. Interim sacerdōs librum sacrum recitābat, legendī profectō tempore! Canēbat mulier, tamquam sī cantibus tunc opus esset! Musca autem, dum illōrum aurēs obtundit, in sescentās abit ineptiās. Tandem aliquandō ingentī labōre raeda in summum clīvum ēvādit. Tum "Respirēmus nunc" inquit illa, "ego effēcī ut hī tandem in plānitiem ēvāserint. At vōs, equī, agitedum, solvite mihi beneficium." Hōc ferē modō sunt quī, quod sēdulī alacrēsque, quasi sōlī idōneī, negōtia ad sēsē rapiunt, semper molestī sint dignīque quī forās prōiciantur.



ACCENT MARKS. Here is the text with ecclesiastical accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Via quadam, quae in clivo harenóso perdiffícilis et úndique soli obiécta erat, sex equi validíssimi raedam públicam trahébant. Et quamquam féminae, sacérdos, senes descénderant omnes, equi sudántes anhelándo ac lassitúdine conficiebántur, cum adest musca, quae appropínquans et símulans susúrro se equos excitáre velle, hunc et illum momórdit, et rata semet ipsam raedam agitáre, modo in temóne modo in aurígae naso consédit. At simul ac vidit vehículum procédere illósque ambuláre, omni glória ad se rapta, it, venit, álacrem se praebet. Centuriónem putáres huc atque illuc se recipiéntem, ut suos incitáret victoriámque maturáret. Sed dum commúni múnere fúngitur, querebátur quod sola ágeret cuncta: totam sibi curam esse, neque quemquam praetérea equis auxílio, ut raedam expedírent. Ínterim sacérdos librum sacrum recitábat, legéndi profécto témpore! Canébat múlier, tamquam si cántibus tunc opus esset! Musca autem, dum illórum aures obtúndit, in sescéntas abit inéptias. Tandem aliquándo ingénti labóre raeda in summum clivum evádit. Tum "Respirémus nunc" inquit illa, "ego efféci ut hi tandem in planítiem eváserint. At vos, equi, agitédum, sólvite mihi benefícium." Hoc fere modo sunt qui, quod séduli alacrésque, quasi soli idónei, negótia ad sese rápiunt, semper molésti sint digníque qui foras proiciántur.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:

Via quadam,
quae
in clivo harenoso perdifficilis
et undique soli obiecta erat,
sex equi validissimi
raedam publicam trahebant.
Et quamquam
feminae, sacerdos, senes
descenderant omnes,
equi sudantes
anhelando ac lassitudine
conficiebantur,
cum adest musca,
quae appropinquans
et simulans
susurro se equos excitare velle,
hunc et illum momordit,
et rata
semet ipsam raedam agitare,
modo in temone
modo in aurigae naso consedit.
At simul ac vidit
vehiculum procedere
illosque ambulare,
omni gloria ad se rapta,
it, venit, alacrem se praebet.
Centurionem putares
huc atque illuc se recipientem,
ut suos incitaret
victoriamque maturaret.
Sed dum communi munere fungitur,
querebatur
quod sola ageret cuncta:
totam sibi curam esse,
neque quemquam praeterea
equis auxilio,
ut raedam expedirent.
Interim sacerdos
librum sacrum recitabat,
legendi profecto tempore!
Canebat mulier,
tamquam si cantibus
tunc opus esset!
Musca autem,
dum illorum aures obtundit,
in sescentas abit ineptias.
Tandem aliquando
ingenti labore
raeda
in summum clivum evadit.
Tum "Respiremus nunc"
inquit illa,
"ego effeci
ut hi tandem in planitiem evaserint.
At vos, equi, agitedum,
solvite mihi beneficium."
Hoc fere modo sunt qui,
quod seduli alacresque,
quasi soli idonei,
negotia ad sese rapiunt,
semper molesti sint
dignique
qui foras proiciantur.



IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy:

No comments:

Post a Comment