SOURCE: The text is taken from the Latin textbook Porta Latina: Fables of La Fontaine by Frank Gardner Moore, available at GoogleBooks. You can consult the textbook for vocabulary and also for notes on each fable. For more information and other versions of this fable, see Perry 46. In LaFontaine, the fable is 6.3, Phébus et Borée.
READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)
MACRONS. Here is the text with macrons:
Accidit quondam ut Boreās et sōl viātōrem animadverterent, quī contrā tempestātēs optimē sē mūnierat. Incipiēbat enim autumnus, quō tempore peregrīnantibus prūdentiā opus est. Modo pluit, modo clārus redit sōl; Īris quoque arcū suō exeuntēs monet paenulam haud deesse licēre hīs mēnsibus, quōs hāc dē causā incertōs appellābant Rōmānī. Noster igitur pluviam veritus paenulam optimam ac duplicem induerat. Ventus autem "Ille" inquit "omnia quae accidere possint sē prōvīdisse crēdit. Sed haud prōvīdit mē ita flāre posse, ut nūllum vestīmentum in corpore haereat. Sī velim, in malam crucem eat illa paenula. Nōs autem hic lūdus dēlectāre potest. Placetne tibi?" "Placet profectō" inquit sōl, "et, nē loquācēs sīmus, prōpositō praemiō videāmus uter illīus umerōs prior dētegere possit. Incipe! radiōs meōs obscūrāre tibi licet." Nec mora fuit; ventus ille, ut praemium merērētur, vapōribus sē quasi pilam ingentem distendit, immānem facit strepitum, spīrat ac sībilat, ut praeteriēns multa tēcta innocentia dēiceret nāvēsque multās perderet, et haec omnia paenulae causā! Viātor interim nītitur nē penitus intrāret tempestās; itaque sē servāvit. Frūstrā enim ventus terit tempus; quamquam summam vel īmam paenulam agitat, quō magis sē cruciat, eō cōnstantius ille resistit. Ubi āctum est tempus, quod ante certāminī cōnstituerant, sōl nūbēs dissipat, vīatōrem calōre undique permānante recreātum atque sub paenulā sūdantem cōgit illam dēpōnere. Neque tamen tōtam vim adhibēbat suam. Suāviter agere quam fortiter plūs prōdest.
ACCENT MARKS. Here is the text with stress accents, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):
Áccidit quondam ut Bóreas et sol viatórem animadvérterent, qui contra tempestátes óptime se muníerat. Incipiébat enim autúmnus, quo témpore peregrinántibus prudéntia opus est. Modo pluit, modo clarus redit sol; Iris quoque arcu suo exeúntes monet paénulam haud deésse licére his ménsibus, quos hac de causa incértos appellábant Románi. Noster ígitur plúviam véritus paénulam óptimam ac dúplicem indúerat. Ventus autem "Ille" inquit "ómnia quae accídere possint se providísse credit. Sed haud próvidit me ita flare posse, ut nullum vestiméntum in córpore haéreat. Si velim, in malam crucem eat illa paénula. Nos autem hic ludus delectáre potest. Placétne tibi?" "Placet profécto" inquit sol, "et, ne loquáces simus, propósito praémio videámus uter illíus úmeros prior detégere possit. Íncipe! rádios meos obscuráre tibi licet." Nec mora fuit; ventus ille, ut praémium mererétur, vapóribus se quasi pilam ingéntem disténdit, immánem facit strépitum, spirat ac síbilat, ut praetériens multa tecta innocéntia deíceret navésque multas pérderet, et haec ómnia paénulae causa! Viátor ínterim nítitur ne pénitus intráret tempéstas; ítaque se servávit. Frustra enim ventus terit tempus; quamquam summam vel imam paénulam ágitat, quo magis se crúciat, eo constántius ille resístit. Ubi actum est tempus, quod ante certámini constitúerant, sol nubes díssipat, viatórem calóre úndique permanánte recreátum atque sub paénula sudántem cogit illam depónere. Neque tamen totam vim adhibébat suam. Suáviter ágere quam fórtiter plus prodest.
UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text; I've inserted spaces between the segments to make it easier to follow:
Accidit quondam
ut Boreas et sol
viatorem animadverterent,
qui
contra tempestates
optime se munierat.
Incipiebat enim autumnus,
quo tempore
peregrinantibus prudentia opus est.
Modo pluit,
modo clarus redit sol;
Iris quoque
arcu suo
exeuntes monet
paenulam
haud deesse licere his mensibus,
quos
hac de causa
incertos appellabant Romani.
Noster igitur
pluviam veritus
paenulam optimam ac duplicem induerat.
Ventus autem
"Ille" inquit
"omnia quae accidere possint
se providisse credit.
Sed haud providit
me ita flare posse,
ut nullum vestimentum
in corpore haereat.
Si velim,
in malam crucem
eat illa paenula.
Nos autem
hic ludus delectare potest.
Placetne tibi?"
"Placet profecto" inquit sol,
"et, ne loquaces simus,
proposito praemio videamus
uter
illius umeros prior detegere possit.
Incipe!
radios meos obscurare tibi licet."
Nec mora fuit;
ventus ille,
ut praemium mereretur,
vaporibus
se quasi pilam ingentem distendit,
immanem facit strepitum,
spirat ac sibilat,
ut praeteriens
multa tecta innocentia deiceret
navesque multas perderet,
et haec omnia paenulae causa!
Viator interim nititur
ne penitus intraret tempestas;
itaque se servavit.
Frustra enim
ventus terit tempus;
quamquam
summam vel imam paenulam agitat,
quo magis se cruciat,
eo constantius ille resistit.
Ubi actum est tempus,
quod ante certamini constituerant,
sol nubes dissipat,
viatorem
calore undique permanante
recreatum
atque sub paenula sudantem
cogit illam deponere.
Neque tamen totam vim adhibebat suam.
Suaviter agere
quam fortiter
plus prodest.
IMAGE. Here is the illustration of the fable by Aractingy: